| 1 | Item ad eandem pro eulogiis transmissis Sollicita pietate iubes cognoscere semper, qualiter hic epulis te tribuente fover. |
| 2 | haec quoque prima fuit hodiernae copia cenae, quod mihi perfuso melle dedistis holus; nec semel aut iterum, sed terque quaterque cucurrit, cuius me poterat pascere solus odor. |
| 3 | portitor ad tantos missus non sufficit unus; lassarunt totiens qui rediere pedes. |
| 4 | praeterea venit missus cum collibus altis undique carnali monte superbus apex, deliciis cinctus quas terra vel unda ministrat; conpositis epulis hortulus intus erat. |
| 5 | haec ego nunc avidus superavi cuncta gulosus: et mons et hortus ventre tenetur iners. |
| 6 | singula nec refero, quia me tua munera vincunt: ad caelos victrix et super astra voles. |