monumenta.ch > Venantius Fortunatus > X > VIII > XI > XXII > IX > XIII > XXV > IV
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER VNDECIMVS, , III <<<     >>> V

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER VNDECIMVS, IV

1 Item aliud ad eandem, ut vinum bibat
Si pietas et sanctus amor dat vota petenti,
exaudi famulos munere larga tuos.
2 Fortunatus agens, Agnes quoque versibus orant,
ut lassata nimis vina benigna bibas.
3 sic tibi det dominus quaecumque poposceris ipsum,
et tibi, sicut amas, vivat uterque rogans :
suppliciter petimus, si non offendimus, ambo,
ut releves natos, mater opima, duos.
4 non gula vos 7 sed causa trahat modo sumere vina,
talis enim potus viscera lassa iuvat.
5 sic quoque Timotheum Paulus, tuba gentibus una,
ne stomachum infirmet sumere vina iubet.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.136 bnf13048.100

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik