| 1 | Expositio symboli Summam totius fidei catholicae recensentes, in qua et integritas credulitatis ostenditur et unius dei omnipotentis, id est sanctae trinitatis, aequalitas declaratur et mysterium incarnationis filii dei, qui pro salute humani generis a patre de caelo descendens de virgine nasci dignatus est, quo ordine vel quando pertulerit, quomodo sepultus surrexerit et in carne ipsa caelos ascendens ad dexteram patris consederit iudexque venturus sit, qualiter remissionem peccatorum sacro baptismate renatis contulerit et resurrectio humani generis in eadem carne in vitam aeternam futura sit, quia multa in symbolo paucis verbis conplexa sunt, mediocriter nobis sermo temperandus est, ne aut breviter dicendo non aperiat intellectum aut prolixitate verbi generetur fastidium. (2) Itaque resurgente Christo et ascendente in caelum, misso sancto spiritu, conlata apostolis scientia linguarum, adhuc in uno positi hoc inter se symbolum, unusquisque quod sensit dicendo, condiderunt, ut discedentes ab invicem hanc regulam per omnes gentes aequaliter praedicarent. (3) Denique symbolum graece conlatio dicitur, quia hoc ipsi inter se per sanctum spiritum salubriter contulerunt. |
| 2 | dicitur et indicium, quod per hoc qui recte crediderit indicetur. |
| 3 | ergo cunctis credentibus quae continentur in symbolo salus animarum et vita perpetua bonis actibus praeparetur. |
| 4 | (4) CREDO IN DEVM PATREM OMNIPOTENTEM. Praeclarum in primordio ponitur fidelis testimonii fundamentum, quia salvus esse non poterit quin recte salutem crediderit, apostolo praedicante: credere oportet accedentem ad deum; item: corde creditur ad iustitiam; et: credidi . |
| 5 | propter quod locutus sum; vel illud: iustus ex fide vivit et: nisi credideritis, non intellegetis. (5) Ergo vel in rebus humanis nullum opus incipitur, nisi labor omnis ad effectum venire credatur. |
| 6 | unde eredendum est in deum, a quo tam praesens vita quam futura tribuitur. (6) Deus autem appellatio est substantiae sempiternae sive timoris . |
| 7 | divini. |
| 8 | igitur deus est sine principio, sine fine, simplex incorporeus inconprehensibilis. (7) Patrem autem cum audis, agnosce quod habeat filium veraciter genitum, quomodo possessor dicitur qui aliquid possidet et dominus qui alicui dominetur. |
| 9 | deus ergo pater secreti sacramenti vocabulum est, cuius vere filius est verbum et speculum et character et imago vivens patris viventis, in omnibus patri similis, eiusdem naturae et in divinitate genitus, genitori per omnia coaequalis. (8) Nec quaeratur quomodo genuit filium: quod et angeli nesciunt, prophetis est incognitum. |
| 10 | unde illud dictum est: generationem eius quis enarrabit? quam secretam originem cum proprio filio novit ipse solus qui genuit. (9) Nec a nobis deus discutiendus est, sed credendus: qui in nobis ipsis nescimus quod sapimus, quomodo sapientia ingenium aut intellectus consilium aut mens nostra generat verbum. (10) Sed, ut breviter dicamus, sufficit nos scire quia lux genuit splendorem, propheta testante: in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te; et illud: hic deus noster , et non reputabitur alter ad eum; et post: in terris visus est et inter homines conversatus est. (11) Omnipotens vero dicitur eo quod omnia possit et omnium obtinet potentatum; quia pater omnia creavit per filium. |
| 11 | (12) ET IN IESVM CHRISTVM. Iesus Hebraice salvator dicitur; hoc nomen digne convenit principi qui populo se sequenti possit salutem tribuere: cuius figuram Iesus Nauae gerens populum de deserto in terram repromissionis certum est induxisse, et iste de tenebris et terra ignorantiae se sequentes ad caelos educit. (13) Christus dicitur a chrismatis unctione, et hoc nomen pontificale est vel regale, quoniam reges unguebantur oleo corruptionis: hic autem ab spiritu sancto oleo exultationis divinitus unctus est, propheta dicente: spiritus sanctus super me propter quod unxit me. |
| 12 | (14) Iesus ergo dicitur eo quod salvet populum; Christus, quod sit unctus pontifex in aeternum. (15) VNICVM FILIVM ideo, ut nihil in hoc intellegas terrenum sive corporeum, ubi de uno est unus, de luce splendor, de corde verbum, de mente sensus, de forte virtus, de sapientia sapiens, de aeterno natus est coaeternus, per omnia idem, quod pater hoc filius. (16) Nam unicus ideo, quia nec conparationem recipit cum reliquis creaturis nec similitudinem, quia omnium rerum summus ipse creator est; homines autem filii dei vocantur per gratiam: ille solus filius genitus per naturam. hucusque de deitate patris atque filii textus ordo secutus est. (17) QVI NATVS EST DE SPIRITV SANCTO EX MARIA VIRGINE. Ille qui de patre ante saecula natus est, postea de spiritu sancto eius templum in virgine fabricatum intellegendum est. |
| 13 | nam sicut in sanctificatione spiritus nulla fragilitas extitit, sic nec in partu eiusdem causa corruptionis apparuit; qui in caelis unus, in terris unicus, per portam virginis ingredi mundum dignatus est. (18) Hinc plurima prophetae de virginis conceptu et de partu locuti sunt. |
| 14 | unum tamen exemplum pro brevitate proponemus, de quo Ezechiel dicit: porta quae respicit ad orientem clausa erit et non aperietur et nemo transiet per eam, quoniam dominus deus Israhel ipse transibit per eam, et clausa erit. |
| 15 | (19) Hoc tamen notandum est, quia dum spiritus sanctus est dominicae carnis creator, spiritus sancti hinc maiestas ostenditur. |
| 16 | quod vero deus maiestatis de Maria in carne natus est, non est sordidatus nascendo de virgine qui non fuit pollutus hominem condens de pulvere. (20) Denique sol aut ignis si lutum inspiciat, quod tetigerit purgat et se tamen nou inquinat: nec fuit deo iniuriae causa misericordiae, neque sit incredibile quod est ipse natus de virgine qui Adam de pulvere et primam mulierem potuit de costa formare. (21) CRVCIFIXVS SVB PONTIO PILATO. Hinc multa prophetae qualiter confixus in cruce, foratis pedibus, aceto vel felle aut vino murrato potatus, spinis coronatus, lancea percussus, super veste eius sorte missa et in conspectu populi maligni manibus extensis in die pependerit praedixerunt [quae] diligens lector inveniet. (22) Tarnen ut breviter dicatur: in cruce suspensus est, ut nos a damnatione ligni vetiti dissolveret; felle vero potatur, ut amaritudinem praevaricati pomi et nimis acidi amputaret; spinis coronatur, ut maledictae terrae vetustum crimen erueret; lancea percutitur, ut per plagam lateris aqua fluente vel sanguine baptismum vel mysterium martyrii promulgaret; et ut dicatur aliquid altius: in costa Christus percutitur, ut vulnus nobis infixum per Evam, quae de costa viri formata fuerat, amputaret. (23) Vt tamen ad hoc intellegendum aliquantulum extendamur (sicut dicit scriptura: cordis oculi aperti sint ad intellegendum quid sit altitudo, latitudo et profundum: quod est crucis significatio) : quare dominus in patibulo se pati elegerit quaeritur; ratio tamen haec redditur: crux species tropaei est quod devictis hostibus solet fieri triumphanti; et quia dominus tria regna sibi subiecit, suspensus in aera victoriam de caelestibus et spiritalibus nequitiis est adeptus; expandens autem manus ad populos, palmam de terrenis. |
| 17 | quod vero sub terra crux fixa est. |
| 18 | ostendit eum et de Tartaro triumphare. (24) Et quia de aliis brevitatis causa praeteriemus plurima, non generemus fastidium, si pro honore sanctae crucis nobis hic sermo distenditur, ut vobis aedificatio et illi crescat praeconium. (25) Ergo quia nec ipsa sidera in conspectu dei pro humano crimine non erant pura et erat tota terra polluta, ideo suspensus est Christus in aera, ut simul terras et astra purgaret; aut quia ipse dixerat: sicut Moyses exaltavit serpentem, ideo cruci suspenditur, ut adimplerentur verba quae creator praedixerat; aut quia inter caelum et terram grandis erat discordia, ut tolleret reconciliator se mediante scandalum, in aera suspenditur, ut se in medio posito inter caelum et terram inter hominem et deum pax rediret post odium. (26) Aut ideo quia ante gravis latro in cruce configebatur, ergo ad hoc elegit Christus principale supplicium, ut hominem absolveret originali peccato quod erat principale tormentum. |
| 19 | aut ideo dominus in cruce suspenditur, ut pro captivitate nostra pretium sui corporis mercator in statera pensaret. (27) Aut ideo crucifigitur, quia mortui eramus per pomum et arborem, ut denuo crux et Christus, id est arbor et pomum, per ipsam similitudinem nos a morte liberaret. pomum dulce cum arbore! (28) SVB PONTIO PILATO. Bene hoc est additum, ut iudice cum tempore designato non esse videretur incertum: sub Herode rege, qui eo tempore tetrarcha erat, ad quem Pilatus misit dominum vinctum; et per hoc inter iudices pax provenit post odium, et ligatus dominus, magis legatarius, pax inter partes extitit et iudices a livore dissolvit. |
| 20 | (29) DESCENDIT AD INFERNVM. Hinc prophetae plura dixerunt, unde est illud dictum: vita mea in inferno adpropiavit et factus sum inter mortuos liber; et illud: tu es qui venturus es quod lector requirens inveniet. |
| 21 | sed descendens ad infernum iniuriam non pertulit, quod fecit causa clementiae, velut rex intrans carcerem, non ut ipse teneretur, sed ut noxii solverentur. (30) TERTIA DIE RESVRREXIT. De resurrectione eius idem prophetae plura locuti sunt; quod et Ionas ipse triduo in ventre ceti permanens designavit. (31) ASCENDIT IN CAELVM. Hoc psalmographus, prophetae et apostolus meminit, unde illud dictum est: ascendens in altum captivam duxit captivitatem. |
| 22 | ergo post passionem dominus caelos ascendit, non ubi [non] erat deus verbum, qui semper in caelis est, sed ubi adhuc verbum caro factum non sederat: unde videntes angeli carnis naturam caelos intrare stupuerunt dicentes: quis est iste rex gloriae? (32) Nam et ipsum sedere mysterium est carnis adsumptae et provectum sedis non divina, sed humana natura requirit: inde et hoc dictum est: parata sedes tua, domine et: dixit dominus domino meo, sede a dextris meis et illud: a modo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis. (33) IVDICATVRVS vivos ET MORTVOS. Aliqui dicunt vivos iustos, mortuos vero iniustos; aut certe vivos quos in corpore invenerit adventus dominicus et mortuos iam sepultos; nos tamen intellegamus vivos et mortuos, hoc est animas et corpora pariter iudicandas. (34) Nam de adventu domini et Malachias ait: ecce venit dominus omnipotens et Daniel: ecce in nubibus caeli quasi filium hominis; et illud: sicut fulgor ab Oriente, ita erit adventus filii hominis. |
| 23 | (35) CREDO IN SANCTVM SPIRITVM. In huius commemoratione mysterium trinitatis impletur: unus pater, unus filius, unus spiritus sanctus; ut fiat distinctio personarum, vocabula secernuntur: pater ex quo omnia et qui non habet patrem; filius ex patre genitus; spiritus sanctus de dei ore procedens et cuncta sanctificans. (36) Ergo una divinitas in trinitate, quia dixit symbolum: credo in deum patrem et in Iesum Christum et in spiritum sanctum. |
| 24 | ergo in ubi praepositio ponitur, ibi divinitas adprobatur, ut est: credo in patrem, in filium, in spiritum sanctum. |
| 25 | nam non dicitur in sanctam ecclesiam nec dicitur in remissionem peccatorum, sed remissionem peccatorum credit. (37) SANCTAM ECCLESIAM. Sancta, quia una est ecclesia sine ruga, sicut una fides, unum baptisma, in qua unus deus. |
| 26 | unus dominus, unus spiritus sanctus creditur; de qua in canticis legitur: una est columba mea: nam haeretici congregant ecclesiam ubi ruga et perfidiae macula conprobatur. (38) REMISSIONEM PECCATORVM. Nobis in hoc sermone sola credulitas sufficit, nec ratio requiritur ubi principalis indulgentia conprobatur. |
| 27 | ipse rex terrenus a nullo discutitur, si quodcumque largitur. |
| 28 | nam ille, qui potuit de luto hominem facere, idem potens est etiam lutulentum purgare, et valet innocentiam perditam restituere qui sepultos et membra perdita revocat ad salutem. (39) RESVRRECTIONEM CARNIS. Summa perfectionis concluditur et caro ipsa quae cadit resurrectura erit. |
| 29 | inmortalis ut maneat, licet resurrectio a paganis et a quibusdam haereticis non credatur; tamen Esaias dicit: surgent mortui et suscitabuntur; et Daniel ait: resurgent tunc qui sunt in terrae pulvere. (40) Christus dicit: quod autem resurgent mortui non legistis? et: non est deus mortuorum, sed viventium. |
| 30 | item apostolus dicit: tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. |
| 31 | et dicit scriptura: post resurrectionem erunt sicut angeli dei. (41) Ergo nec hoc credentibus inpossibile iudicetur, quia qui potuit hominem de terra conponere, poterit hunc ex homine in angelum transformare et post hanc vitam temporalem vitam aeternam tribuere. (42) Ergo moritur homo quasi granum in sulco, ut resurgat cum spico et multiplicetur in fructu, adsimiletur et angelo: quod ipse salutis auctor nobis tribuere dignetur, qui triumphato Tartaro cum patre et sancto spiritu gloriosum principatum intrans victor regnat in caelo. |
| 32 | Amen. |