| 1 | Ad Sigoaldum comitem, quod pauperes pro rege paverit Actibus egregiis praeconia fulgida fulgent: laus tua, Christe, sonet, dum bona quisque gerit. |
| 2 | unde genus hominum placeat tu, summe, ministra, nam nisi tu dederis, prospera nullus agit. |
| 3 | divitibus largus forte hinc et parcus egenis, se ut redimat dives quando fovetur egens. |
| 4 | dulciter ista tui pia sunt commercia regni: dum escam sumit egens, divitis auget opes. |
| 5 | pauper ventre satur satiat mercede potentem: parva capit terris, praeparat ampla polis. |
| 6 | divitibus plus praestat egens quam dives egenti: dat moritura cibi, sumit opima dei, dans terrae nummum missurus ad astra talentum, e modicis granis surgat ut alta seges. |
| 7 | dent, iactent, spargant, commendent semina Christo, hic dare nec dubitent quae reditura manent. |
| 8 | da: sic Christus erit tibi thesaurarius inde; praesta inopi quidquid reddere Christus habet, hac animatus ope exposcens meliora Tonantis nec dubitante fide quod deus ista dabit. |
| 9 | pro Childebercthi regis florente salute, surgat ut in solio qui fuit altus avo, fiat ut hinc iuvenis validis robustior annis, ceu viguit proavus, sic sit in orbe nepos. |
| 10 | ergo suus famulus Sigoaldus amore fidelis pauperibus tribuit, regis ut extet apex. |
| 11 | hinc ad Martini venerandi limina pergens auxilium domini dum rogat ipse sui et dum illuc moderans rex pro regione laborat, ut precibus sanctus hunc iuvet, illud agit. |
| 12 | denique procedens sacra festa tenere pauperibus Christi praebuit ipse dapem. |
| 13 | dispensata placent alimenta per agmina Christi, pascitur et populus quem fovet arce deus. |
| 14 | plurima caecorum refovetur turba virorum, est quibus in tenebra lux deus atque via. |
| 15 | hinc alitur clodus quem dirigit ordine Christus quique sui domini pendulus implet opus. |
| 16 | quis referat tantos memorare sub ordine morbos, occurrens pariter quos sua cura fovet? unde catervatim coeuntia milia pascens erogat ut habeat, rex quoque cuncta regat. |
| 17 | te Fortunatus, comes , hinc , Sigoalde, salutans regis [ut] auxilio des meliora precor. |