| 1 | Ad Armentariam matrem domni Gregorii episcopi Felix bis meritis sibi Machabaea vel orbi (nobilitas generis nobilior genitis), quae septem palmas caelo transmisit ab alvo, martyriique decus protulit ille uterus. |
| 2 | tu quoque prole potens, recte Armentaria felix, nec minor ex partu quam prior illa suo. |
| 3 | illa vetus numero maior, tu maxima solo: quod poterant plures, unicus ecce tuus. |
| 4 | fetu clara tuo, geniti circumdata fructu, est tibi Gregorius palma corona decus. |
| 5 | me Fortunatum humilem commendo verenter ac mihi caelestem quaeso preceris opem. |