| 1 | IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI Versus facti in mensa in villa sancti Martini ante discriptores Cum videam citharae cantare loquacia ligna dulcibus et chordis admodulare lyram (quo placido cantu resonare videntur et aera) mulceat atque aures fistula blanda tropis: quamvis hic stupidus habear conviva receptus, et mea vult aliquid fistula muta loqui. |
| 2 | ecce dies, in quo Christus surrexit ab imo, infernae legis rumpere vincla potens, quando et vinctorum lacrimantia milia solvit et revomunt multos Tartara fracta viros. |
| 3 | additur hic aliud, quod Martini aula beati emicat haec ubi nunc prandia festa fluunt, qui valuit gestis aures pulsare Tonantis, obtinet et meritis quod petit alta fides, qui pie restituit defuncta cadavera vitae atque dei prompte praebet amicus opem; cui successor ovans modo rite Gregorius extans, ille quod adquirit, hic regit ore, fide. |
| 4 | qui rogat hic praesens, alibi licet insidet absens, exhibet atque cibos pastor in urbe bonus. |
| 5 | nunc igitur celebrate diem sollemniter omnes quos deus omnipotens hic dedit esse pares, quos sibi Martinus collegit amore benignus et facit ecce escas hic epulare suas. |
| 6 | ergo sub incolumi Childeberctho ac Brunichilde, quos tribuit celsos regna fovere deus, vos, quos miserunt, populum moderate fidelem et relevate inopes, si quis et extat egens ; ac bona de dominis noscendo et agendo benigna sint quoque laetitiae pabula vestra fide. |
| 7 | quos invitavit Martini mensa beati, sumite gaudentes quod dat amore dies, quae bonus antistes noscendo Gregorius expers plaudat et haec populus gaudia vestra canat. |
| 8 | cuius et haec domus est a Christo exoret amator, reges, vos, populos ut tegat arce deus. |