monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XXI > XVIII > XVII > XII > XII > XIX > XVI > XXVI > X > XIII > XVIII > XVII > XVI > X
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER DECIMVS, , IX <<<     >>> XI

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER DECIMVS, X

1 Versus de oratorio Artannensi
Magna beatorum retinet haec terra talenta,
divinis opibus dives habetur humus.
2 pars dextra angelico Gabrielis honore coruscat,
gaudia qui mundo detulit ore sacro,
quando aeternalem concepit virgo salutem,
dona redemptoris nuntius iste ferens.
3 laeva est parte lapis tumuli, quem corpore Christus
pressit morte brevi, victor eundo patri.
4 hic quoque reliquiis micat ille Gregorius almis,
qui probus igne redit nec pice mersus obit.
5 sunt etiam Cosmas, Damianus et ipse, salubres
non ferro artifices, sed medicante fide.
6 est Iulianus item, gladio iugulatus amico,
plebs quem Arverna colens arma salutis habet;
Martinusque sacer, retinet quem Gallicus orbis,
cuius Christum operit dimidiata chlamys,
se tunica spolians nudum qui vestit egenum,
unde datae sibi sunt alba topazus onyx,
quae meruere aliqui hoc in corpore cernere sancti,
gemmarumque sonus quod patefecit opus.
7 additur hic meritis cum nomine Victor opimis,
munere martyrii qui tenet alta poli;
hic veteris virtute viri nova palma Niceti,
urbem Lugdunum qui fovet ore, sinu.
8 horum pastor opem corde, ore Gregorius orat,
vivat ut altithrono vir sine fine deo.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.128

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik