| 1 | Ad eosdem in laude Si praestaretur praeconia pandere regum, non mihi sufficeret nocte dieque loqui. |
| 2 | qualiter hic populus dominorum pendet amore et vestris oculis lumina fixa tenet. |
| 3 | vos, quibus et speculum et lux et dulcedo manetis, carum ornamentum his simul estis, honos. |
| 4 | praecipuum donum placidum et placabile regnum, ac vestro in statu est culmen in orbe pium. |
| 5 | hicque parentela et patria et tutela coruscat, hic decus atque gradus, hic pietatis opus. |
| 6 | hic tranquilla quies, hic spes iucunda fideli, postque deum in vobis dona salutis habent. |
| 7 | hic ego cum populo mea vota et gaudia iungo, quae pius amplificans crescere Christus agat. |
| 8 | praestet cura dei vos longa in sede tueri, caelesti ac dono regna tenere diu. |
| 9 | adquiratis adhuc nova vel possessa regatis ac pie participes has foveatis opes, ut tibi quae floret de nato et germine, messem maturam videas, mater honore micans; sic ut et ex genito genitisque nepotibus amplis altera progenies inclita detur avae. |
| 10 | de Childeberctho dulcedine flore salute fructum habeas genetrix, plebs sua vota videns. |
| 11 | de nata atque nuru cumulet tibi dona creator cumque pio merito stes placitura deo. |
| 12 | hic ego promerear rediens dare verba salutis. |
| 13 | congaudens dominis parvulus ipse piis: prospera sint regum, populorum gaudia crescant: exultet regio, stet honor iste diu. |