| 1 | IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI VERSVS Ad ecclesiam Toronicam quae per Gregorium episcopum renovata est Emicat altithroni cultu venerabile templum egregium meritis, nobilis arcis apex; quo propria tunica dum operit Martinus egentem, gestorum Serie fulgida signa dedit. |
| 2 | namque idem antistes, sacra dum mysteria tractat, lumina gemmarum est visus habere manu, ac de veste fuit quantum sua dextera nuda tantum membra sibi gemma corusca tegit. |
| 3 | sanctus item domini almum dum benediceret altar, de capite est visus flammeus ire globus. |
| 4 | quae modo templa sacer renovata Gregorius effert et rediit priscus cultus honorque suus. |
| 5 | Fulgida praecipui nituerunt culmina templi postque usus veteres praemicat aula rudis, in senium vergens, melius revirescere discens, diruta, post casum firmius acta situ. |
| 6 | Martini auxiliis operando Gregorius aedem reddidit iste novus quod fuit ille vetus. |
| 7 | Clara supercilio domini delubra nitescunt: alma licet merito, sunt quoque celsa iugo; invida subruerat quam funditus ipsa vetustas, ut paries liquidis forte solutus aquis, quam pastor studuit renovare Gregorius aedem, nec cecidisse dolet quae magis aucta favet. |
| 8 | Ambianis tremulum cernens Martinus egenum dimidiae chlamydis mox ope membra tegit. |
| 9 | sed coram angelicis turmis se hanc nocte silenti pauperis in specie Christus habere refert. |
| 10 | o sacer antistes, meritis referende sub astris! unde tegis nudum, hinc tua palla deum. |
| 11 | Inter opima deus figulus quae vascula fecit Martinus meritis vas in honore nitet. |
| 12 | leprosi maculas pretiosa per oscula purgans, cui quod ab ore dedit pax medicina fuit. |
| 13 | ulcera morbosi curans sic fauce beatus, quod Iordanis agit tacta saliva facit. |
| 14 | Quam generosa fides Martini in saecula civis! qui quocumque fuit, mors ibi perdit iter. |
| 15 | denique cum extincto catechumenus ore iaceret, se superextendens effugat arma necis: sic viduae genito laqueato, deinde reducto; est vir ubi iste dei, non licet ire mori. |
| 16 | Fanaticam pinum sanctus succidere cogens, iustum ibi subposuit rustica turba premi. |
| 17 | caesa secure arbor cum iam daret alta ruinam, ad crucis imperium est ire coacta retro. |
| 18 | quis vigor hic fidei, validae dum pondera pini quo natura negat crux facit ire viam! Serpentis morsu tumido suprema regenti hic digitum ut posuit. |
| 19 | pestis iniqua fluit collecto morbo huc et ab ulcere pollice tracto, dumque venena cadunt erigit ille caput. |
| 20 | unguentumque novum, digitis traxisse venenum et tactu artifici sic superasse neces! Dum latro extinctus falso coleretur honore, voce huc Martini cogitur umbra loqui, publice se referens scelerum pro mole peremptum se quoque nec iustum , sed magis esse reum. |
| 21 | o vox sancta, loqui defuncta cadavera cogens, cui post fata iacens dat sua verba cinis! Pergeret in fluvio dum vipera lapsa natatu et prope litorei tangeret ora soli, Martini imperio liquidas revocatur ad undas transactumque viae lassa recurrit iter. |
| 22 | quantus amor domini tali sub corde calebat, quando venena potens ipsa retorquet aquis! Martini meritis aliis quoque febre crematis sudores refluos pagina sicca dabat; unde salutifero medicamine Charta fovebat atque graves ignes littera tinguit aquis. |
| 23 | gratia quanta dei huius sermone rigabat, febre ubi succensis fons suus ibat apex! Alme, decus rerum, pie summe , Gregorius, arcis, tu cui das sedem dat tibi templa sacer. |
| 24 | nam veteri fuerant haec funditus eruta lapsu tecta, labore novo quae modo culta cluunt. |
| 25 | iure potestatis cui tu, bone conditor orbis, haec danti in terris culmina redde polis. |
| 26 | Victa vetustatis per tempora culminis arca diruit, ut melior surgeret aula solo, quo sacra Martinus domini mysteria tractans a capite igniferum misit in astra globum. |
| 27 | ne tamen ipsa ruens miserando fine iaceret, pontificem meruit qui sibi ferret opem. |
| 28 | quae rediviva micans instante labore Gregori, decidua in senio, floret honore novo. |
| 29 | fundamenta igitur reparans haec prisca sacerdos extulit egregius quam nituere prius. |
| 30 | nunc placet aula decens, patulis oculata fenestris, quo noctis tenebris clauditur arte dies, lucidius fabricam picturae pompa perornat, ductaque qua fucis vivere membra putes. |
| 31 | Leprosum purgavit Pannoniae satio misit tibi, Gallia, fructum gignens caelestem terra maligna dapem, Martinum inlustrem meritis, qui munere divo culmen in aetheria sede Senator habet, qui leprae maculas medicata per oscula purgat, curat et infectum pura saliva virum. |
| 32 | ad fluvium domini cui non fuit ire labore: quod Iordanis habet, sanctus ab ore dedit. |
| 33 | qui sacer ipse mihi te, pastor, agente, Gregori, Fortunato adimat tot maculosa reo. |
| 34 | Chlamys divisa Dum chlamydem Martinus inops divisit egeno, Christus ea memorat se bene veste tegi. |
| 35 | dives paupertas, dominum quae texit amictu, cui deus occurrit qui dedit astra faber! Tunicam dedit Noscere qui mavis Martini gesta beati, hic poteris breviter discere mira viri. |
| 36 | denique cum tunicam sacer ipse dedisset egenti ac sibi pars tunicae reddita parva foret, quod non texerunt manicae per brachia curtae visa tegi gemmis est manus illa viri. |
| 37 | o nimium felix cui contigit in vice lanae nobilium lapidum lumine membra tegi, ut, cum adhuc cinere adspersus foret atque favillis, artifice angelico gemmeus iret homo! Mortuos suscitavit Quid deus in famulis operetur opimus amator. |
| 38 | Martini gestis magna probare potes; ducere qui meruit de morte cadavera vitae rettulit atque diem reppulit unde necem. |
| 39 | Pinus excisa Dum caderet Martinum arbor pressura beatum, mox facit ipse crucem , pinus abacta redit. |
| 40 | quis non virtuti divinae commodet aurem, dum trabe conversa dant quoque ligna fugam? Idola prostrata Idola dum cuperet Martinus sternere fulta, conterit haec caelis magna columna ruens. |
| 41 | auxilium ad iusti dignando militat aether: quanta fides cuius currit ad arma polus! Falsus martyr Forte colebatur dum quis pro martyre latro, Martini adventu se probat esse reum. |
| 42 | virtutis merito fidei radiante corusco nec tacet extincti nec latet umbra rei. |