| 1 | Item alia Celsitudinis vestrae legatis transcurrentibus omni caritate refectas nos insaturabili voto suscepisse gratificamur epistulas: in quibus ut, quod erat nostrae relevationis, consultum de vestri culminis incolumitate relegimus, inserendo commemorationem dulcissimae filiae quod est de maerore partimur. (2) Denique quibus fuit in vivente participata laetitia, sint communes lacrimae necesse est in defuncta; nec ratio suadet, ut sola tibi privilegium defendas in fletu, quae habuisti in cuius nos conpari ligaremur affectu: quoniam licet formata vestris ex visceribus processisset, tamen non minus adulta nostris in pectoribus habitavit, quippe quae producens partum ex utero transmiseras quasi in nostro gremio recepturum; ut cum a vobis esset, etsi non corde, tamen corpore recessura, nobis velut in vestra vicarietate fieret amplectenda. (3) Hinc est quod, [quod] matri de illa genitalis causa contulerat, mihi totum velut adoptivus amor explebat, quia, cum vobis genita, nobis tamen erat renata. |
| 2 | equidem optaveram pro meritis eius, illa superstite vobiscum loqui de gaudio magis, quam tristis conlatio nasceretur ex fletu. |
| 3 | sed invida rerum series, quae illud celerius subripit quod magis placere cognoverit, rem mihi desiderabilem paene uno momento et offerre voluit et auferre. |
| 4 | vel quare nobis rem attulit quam subducere festinavit? cum nihil sit in humana condicione crudelius quam aut non videre quod habeat aut videre quod perdat. (4) Sed quousque suum maerorem dolor inportunus exacuit ac praeceps sine freno moderatae consolationis excurrit? cum intellegat hoc temperari debere quod emendare nequiverit et aequanimiter toleret quod infectum facere non valebit; praesertim cum in illa tot admiranda refulserint, ut nec apud homines in sermone defecerit et apud deum de opere praemia viventis expectet. (5) Nam praeter reliqua bona quae cum illa laudanda sunt (nec tamen clausa iacent in tumulo dum volvuntur per ora cunctorum) hoc unum breviter adsero: si fides et persecutio Christi martyrem facit, non habes in tali filia quod deflere, quia illi et recte credere contigit et perferre, et licet festinasset in iuventute sors debita. |
| 5 | tamen est innocentia secura de palma. |