| 1 | Ad virum inlustrem Salutarem Inter humanae condicionis subripientia vulnera, quae semper incerto tramite nutantium animorum ac labentium temporum reddunt vota suspecta, nihil est in aliquo aliquid magis quod cruciet, quam quemquam aut non videre quod cupiat aut videre quod perdat; cum trepidans animus in utroque non modico sub fasce succumbat, dum pendulus spectat diuturne quod habeat et, ut habere coeperit, mox amittat, scilicet adflictus donec inpetret, elisus si perdit; sed gravius hoc iaculo res illa percellit, quod inter spectare vel spectata amittere illic spes tenditur, hic damnatur, illic dubius maeror an habeat, hic certus dolor est si relinquat. (2) Habet hoc insitum natura praevaricatione protoplasti parentis ad nos decursa morte multata, ut saepe quod vix adquiritur mox linquatur; serpentis inveterati dens a radice sic perculit, ut nec arbor steterit quin stirpe mortis fixa vivat. (3) Misit hoc posteris hereditas parentalis, ut iacentes morti quaeramus vivere morituri: vulnificavit cunctos infelicis arboris adquaesita possessio, quae blandientibus pomis prolem prius nocuit quam nutrivit; quo certe sub epuli specie mors intravit. |
| 2 | ferali tactu laesit hoc parentes et posteros: illos gustus, nos sucus: quoniam virulentae suasionis poculum, quod pater male sorbuit, in prolem transfudit et, ut ita dictum sit, quod a fonte manavit, in rivum defluxit. |
| 3 | (4) Intulit hoc igitur illa mater de genere sed noverca de crimine, infelix cunctis Eva monades, quod certe sola sic extruit ut universa destrueret, cum veterata machinatione decipulae rudem virum perderet et periret. |
| 4 | sed proles quid boni faciat, si se in calumniam vel mali parentis extendat, aut ut illum iterum detrahendo remordeat qui semel morsu perierat, cum ipse sibi suffecerit suus lapsus, noster occasus? (5) Itaque puto incongruum si vel illum remorsero per quem gratis venit ingratum, cuius occasione vitalis alimoniae mors coepit depasci, cui dum oculorum apertio promittitur, lux fugatur et divinitate promissa homo lapsus redit in terram: hinc est quod prolem genitam nocens esca traxit in praedam. (6) Fecit illa captivitas nos prosperis exules, adversis consortes, et tantum peregrinatio gravior, quam mors dura notior. |
| 5 | nascitur ab Adam vetere usque ad novum hominem vita nostra cum morte. (7) Hinc se nec Abel exuit nec Enoch effugiet neque Noe se subtraxit, qui diluvio mortem distulit non mutavit; hoc patriarcha non rennuit, hanc legem legifer non avertit, propheta sustinuit et plus quam propheta succubuit: Sarra quoque, Rebecca Rachel Anna Elisabeth, licet sexus inferior, tamen hoc simul bibit amarum. (8) Quid conqueratur de reliquis, cum ipse triumphator mortis pro parte qua caro factus est et morti subiectus est? nec fuerat plenus homo, si non sensisset et tumulum; nec deus crederetur, nisi surgeret de sepulchro. (9) Hinc est quod loquor, carissime et fidae dilectionis mihi voto conexe, eo quod tuos per apices natae sanctae transitum conqueraris, vix singultu rumpente indicans calamo tristi, decennalis aetatis inruente funere pubertatis tenerae floscula marcuisse, cum paene nuptiali retracta de limine non ad patris votum thalamo datur sed tumulo, et diverso cantico non toro traditur sed sepulchro, ad cuius forte vota iam festinans familia fervebat, sedule parentela excitabatur et patria, mater erat prece suspensa, ipsa adsurgebat cura nutricis: iuncea pubertate, rosea modestate, festiva arte sui sexus ornata. (10) Sed quo me rapit formae decor se prodere tam cito fugax, quo caro mendax, cum defunctae si praedicetur gloria, adcrescant lamenta? (11) Habuisti igitur istud pater, sed non tuum: reddidisti potius commendatum. |
| 6 | ploratur velut amissum; sed consideretur non perditum quod ad Christum redit intactum. |
| 7 | (12) An certe conquereris quasi solus ista perpessus sis, cum casus hic vincat et reges? an felicior Augusto, fortior Alexandro, favorabilior Traiano, sanctior es Theudosio? cum hoc habeat obitu aequale tam miles quam princeps: patienter dolendum est quod habes commune cum mundo. (13) Quantas autem feminas ab ipso primo conplexu retraxit ad tumulum, et pertulerunt dispendium agnito viro, non habito: quae bis lamentandae sunt: antea pudorem perdere, sic perisse! (14) Vnde quamvis conqueraris talem te tali casu amisisse subolem, nulli tamen novum est, ut non potuisset hoc vitare puella quod venit per feminam. |
| 8 | illud potius inspice, ut ista res funeris sit virtutis, et ad illorum exempla te coaequa qui dolore victo surgunt ad palmam. |
| 9 | (15) Habes itaque inter ipsa patientiae culmina primum velut in specula Iob censuram et normam, qui pro filiis domino sic gratias retulit tamquam si tunc acceperit cum amisit. qui vir experientiae voluntati divinae tradidit totum, ne caderet. (16) Quid vero? David fortis, licet Goliam subdiderit, non se velut faenum nutui caelesti substravit, cum filio amisso lavit, epulatus est? ne repugnet, intellegens uni cedere qui cuncta formavit, servus fidelis timuit offensam boni domini provocare vel murmure. |
| 10 | quem ut iungeretur divinas ad nuptias, iugiter diffluebat pius pater per lacrimas. |
| 11 | potestis autem conicere quia talem non tolleret, nisi suis thalamis placuisset. |
| 12 | unde nosti abyssos divini consilii vel tuae natae qualis in corde concupiscentia latitavit? fortassis hoc antea elegit quod meruit et illud prodiit quod optavit. (17) Qua de re, vir optime, esto tibi vix iudex et pater es; hoc est si per caritatem te temperes et te iudices, non offendis: praesertim cum te mitiget promissio redemptoris et praeconis Pauli vox simulata tonitrui, quia in ictu oculi resurgere maturabunt sepulti et vivent sub umbra Christi, de virginitate securi. |