| 1 | Expositio orationis dominicae Tanta pietatis profunda misericordia, filii dilectissimi, circa genus humanum nostri patuit salvatoris, qua nos ereptos de concatenatis mundi naufragiis ad portum perpetuae detulit libertatis, ut nec verbis exsequi nec lingua patefieri neque ipsa valeat cogitatione pulsari; cui parum videbatur de limo quod condidit quod cruore redemit, quod baptismo renovavit, nisi ad salutis cumulum, mens nostra ne lapsum ignoranter incurreret, instrueret etiam qualiter exoraret: ne, si non docuisset quemadmodum deberemus iustas voti preces offerre, essemus aut certe temerarii aut erroris nube confusi et nesciendo quae petere magis admitteremus peccatum, potius cum purgare deberemus admissum, et unde expectabamus posse venire suffragium, videremur incurrere detrimentum. |
| 2 | cum de oratione incondita fieret periculi plus causa quam voti. |
| 3 | (2) Inde retinentes eius mysteria et quam multa sint in brevitate conlata, propter aedificationem ecclesiae paucis docemus explicare, quia tunc nobis melius placebunt auditu, cum patuerint intellectu. |
| 4 | itaque ad ipsum veniamus sanctae orationis sermonem. |
| 5 | (3) PATER NOSTER QVI ES IN CAELIS. Ecce vox domini praedicantis, de quo propheta dicit: nubes pluant iustum, arcanae scientiae lumen effudit et, ut nostram ariditatem sermonis imbre reficeret, veluti fons aquae salientis erupit. (4) Quis enim tantum secretum mysterii caelestis hominibus revelaret aut hoc docere vel praesumeret vel sciret? numquid Abraham, Moyses, propheta vel angelus, nisi unigenitus, cui soli in maiestatis plenitudine pater est notus? nam reliqui tantum meruerunt de deo in terra cognoscere quantum ipse de caelo voluit ministrare: filius enim, in quo pater est totus unitate substantiae, non confusione personae, subiectum habebat hoc nosse, non alterius munere, sed potestate naturae. (5) Ergo dicendo patrem nostrum esse in caelis peregrinationem nobis significat dum sumus in terris, iuxta illud: incola sum ego in terra. |
| 6 | unde videtur instruere, ut ad excelsa iugiter animum elevantes ea deo tribuente festinemus peragere, quae nos in aeternae vitae beatitudinem placato patre Christo duce faciant introire et promissa praemia filii valeant obtinere: unde audito deo patre nullus tam crudelis sit filius, ut non festinet ad veri genitoris amplexus. |
| 7 | (6) Item congrue pater noster, quia homo renascendo per baptismum effectus est dei filius, qui prius per praevaricationem factus fuerat inimicus et perditus: ergo cuius gratia fruitur iam patrem libere confitetur. |
| 8 | sed licet non simus de eo patre sic filii quomodo persona domini nostri Iesu Christi, quia ille de ipsius est natus substantia, nos autem dignatus est creare de terra: attamen per gratiam unigeniti nos effici meruimus adoptivi, et ideo qui in ecclesia catholica ex aqua et spiritu sancto nascitur, inter dei filios conputatur. (7) Item: pater noster qui es in caelis. |
| 9 | in hac confessione et deum veneramur et mandata sequimur et fidem nostram exponimus et eos qui patrem in caelis denegant refutamus. (8) Item dicendo: pater noster habemus quod in ipso diligere: agnoscendo deum habemus pariter quod timere. |
| 10 | timeamus ergo quod iustus est, amemus quod pius est, ne quod ille sollicite contulit nos velimus perdere neglegenter et divina beneficia nostro sint excessu calcata. (9) Quisquis ergo patrem illum appellat, sicut decet filium sic vitam suam inmaculate dispenset, quia ipse est filius qui non contribulat genitorem, non exasperat coheredem, fratris caritatem non violat, testamentum conditoris non dissipat, sequitur monita, festinat implere mandata: quod si recalcitraverit, proiectus contumaciter de possessione discedit, nec aliqua iam fronte hereditatem repetit quem admissi culpa damnavit. |
| 11 | unde qui ad deum patrem venimus Christi fratres dicimur, si in peccati crimine non versemur: nam amittit nomen filii qui fuerit servus peccati. (10) Quod autem non singulariter pater meus, sed pater noster dicimus ad hoc pertinere cognoscitur, ut nullus pro se tantum, sed generaliter pro omnibus misericordem dominum deprecetur, quatenus ab hoste perfido cuncti pariter liberentur. (11) Omnes enim qui in ecclesia conveniunt eodem se muro concludunt, quoniam, etsi multa membra sunt, tamen in uno Christi corpore continentur et ideo qui simul iunguntur in templo separari non debent nec in voto; nam sicut in membris nostris respicimus qualiter humerus humero, manus manui, pes pedi subveniunt, ita congruum creditur ut monitis orationibus lacrimis nobis ipsis a nobis invicem succurratur, propter illud: invicem onera vestra portantes. (12) Denique frequenter alter pro alterius crimine confidenter obtinet qui pro se suggerere non confunditur ex pudore, quia in suo facinore verecundia nil praesumit. |
| 12 | ergo unusquisque supplicet pro omnibus in commune. |
| 13 | quoniam sicut in se divisa domus non stabit, sic unita ruinae non subiacet; et bene dominus auctor pacis sic docuit, ut quidquid unus peteret omnibus videretur proficere. (13) Item bene pater noster additur, quia nisi quis recte credat in Christo non potest habere patrem in caelo: non est enim ipse pater Ariano Iudaeo Fotino Manichaeo Sabellio et reliquis pestibus veneno pravi cordis infectis et pessimae confessionis falce succisis, qui de filio quam iniuste a deo patre nostro recensi sunt, ex patre suo diabolo frucore carnat. |
| 14 | et ideo nobis pater in caelis est, qui recte filium confitemur in terris. |
| 15 | (14) SANCTIFICETVR NOMEN TVVM. Vigilanter considerandum est quid in hoc vocabulo admonitio divina significet, dicendo sanctificetur nomen tuum. |
| 16 | numquid invenitur superior a quo deus pater sanctificari valeat, quasi ut nos videamur aliquid illi orando praestare, cum magis ipse cuncta sanctificet? sed sanctificetur id est benedicatur nomen tuum incessanter omnibus linguis universis in locis, cuius dona sunt hoc ipsum quod respiramus et vivimus. (15) Sanctificetur nomen tuum: deus cum sit omnium elementorum concentu laudandus et sanctus, ut in nobis nomen eius sanctificetur, id est firmiter teneatur, optamus et in ea qua nos abluit baptismi sanctitate vivamus. |
| 17 | (16) Ergo in hoc tempore non novam sanctificationem requirimus, sed quam incontaminatam percepimus ut sine vitii macula conservemus. |
| 18 | nam in homine fructus bonae conversationis sanctificatio dei est. (17) Hoc quoque ordine nomen eius recte sanctificari dicimus, ut, si quis dono divinitatis vitam videat nobis esse sinceram, gratias largitori referat et in nostris operibus sanctum nomen eius extollat, quoniam recte omnis laus illi redditur a quo vota conplentur. (18) Item sanctificetur nomen tuum: quia ipsa oratione non continetur expressum in nobis sanctificetur nomen tuum, videmur non tantummodo pro nobis optare sanctificetur nomen eius, sed et pro illis, qui necdum ad baptismi meruerunt gratiam pervenire; nam in Christi plenissima caritate docemur etiam pro inimicis orare, quia et ipse non amicos et fideles, sed adversarios suos et culpabiles de mortis carcere liberavit. |
| 19 | (19) ADVENIAT REGNVM TVVM. Dubitare non licet dominum deum semper hic et ubique regnare nec aliquando de regni sorte sanctam trinitatem sumpsisse principium nec haberi fine claudendum, re vera cum apud deum stabilitate sua tempora non mutentur, cui nec sol occidit neque nox in vice succedit: sed dicimus adveniat regnum tuum, non ut illi aliunde obveniat, id est ut ei regnum praestetur a superiore persona, sed nobis scilicet ut illud adveniat, quod per mediatorem Christum poscimus repromissum, ut cum illo regnemus liberi qui in mundo servivimus sub lege peccati. |
| 20 | (20) Ipse enim postulavit a patre dicens: pater, ubi ego sum, et isti sint mecum, et alibi: tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum. (21) Denique ob hoc evacuavit Tartaros, ut repleat caelos. |
| 21 | ergo hac ratione precamur ut regnum eius adveniat: non ut ipse, quod possidet, hoc adquirat, sed quod est nobis pollicitus ut persolvat. (22) Potest et sic intellegi: adveniat regnum tuum id est: veniat in corde nostro regni tui sincerum desiderium, ut possimus diaboli vincere blandimentum; tunc enim in nobis serpentina falsitate subdolus hostis non praevalet, quando nos constanter respexerit divini regni desideria concepisse: id est, regnante Christo non possit in nostris corporibus regnare peccatum. (23) Item cum dicimus adveniat regnum tuum, admonemur ut nihil de terreni regni divitiis exspectemus qui omnem spem in futuri regni facultate plantamus. (24) Item: adveniat regnum tuum. |
| 22 | agnoscimur his verbis eas increpare personas quae saeculi istam vitam diutius volunt protrahere, cum omnes iusti regnum illud ut festinanter veniat videntur optare. (25) Vel certe adveniat regnum tuum hoc est: Christus nobis adveniat quem cotidie sanctorum chorus veneranter expectat, in cuius promissione se confidunt iusti regnare, de cuius adventu apostolus ait: tunc rapiemur simul in nubibus obviam Christo in aera et sic semper cum domino erimus. (26) Sed videamus, qui rapientur cum beato Paulo in nubibus: numquid homicidae luxuriosi fallaces ebriosi adulteri rapaces maledici? tales enim nisi correpti fuerint, non solum quia non possunt in illo itinere participari cum sancto apostolo, cuius modo monita non secuntur, aut occurrere Christo vel paterna vel prosumunt: immo magis, si se a facie dei in fissuris petrarum valerent abscondere. |
| 23 | super se cadere tunc montes optarent. (27) Ergo advertamus quibus illud regnum promittitur: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. |
| 24 | in principio beatitudinum humiles corde praeposuit ac per hoc exclusit superbos et tumidos, ubi dicit pauperes spiritu regnaturos. (28) Deinde: beati mites, beati qui lugent, beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, beati misericordes, beati pacifici, beati mundo corde et reliqua. |
| 25 | ecce illi invitantur ad aeternam requiem qui tali desudaverint temporaliter in labore. |
| 26 | vere hoc est indeficienter regnare, coronam beatitudinis istis ornatam floribus possidere, deum sine confusione mereri conspicere, quo praesente inveniet anima quod amavit. |
| 27 | (29) Nam si in hoc saeculo dicit se ad praesens humana regnare fragilitas et paupertas, si quaedam illi blandiatur de falsa prosperitate fugitiva felicitas: quanto magis illud regnum quaerendum est, ubi semper liliorum rosarumque blandior lux adridet, ubi pictura floris odoriferi non marcescit, ubi loci fecunditas neque nube premitur neque sole siccatur, ubi non finitur cum possessore possessio, ubi quidquid desiderat animus dat aspectus, ubi iustus gemmas calcabit in plateis, quas modo reges non habent in coronis, ubi mortalitas translata in inmortalitate cum angelis sorte simili gloriatur, ubi hominibus et deo fit una possessio: ibi desideretur consortium ubi tantae felicitatis gratia possidetur. |
| 28 | (30) FIAT VOLVNTAS TVA SICVT IN CAELO ET IN TERRA. Quid est quod sic petitur, ut fiat voluntas dei? numquid aliquis potuit eius resistere voluntati, ut non faceret aliquando quod voluit omnipotens? ergo non quia illum potest aliquid inpedire, sed ut in nobis inpleatur eius voluntas operetur, quoniam adversario resistente nos voluntatem eius inplere non possumus, nisi ipsius patrocinio muniamur. (31) Si vero quaeritur quae sit dei voluntas, habes decem praecepta quae per Moysen dei sunt voluntate vulgata; habes dei filium, qui patris voluntatem sciens quae erant abscondita reseravit et quae obumbrabantur in luce transfudit. |
| 29 | itaque voluntas dei est agnita, excusatio non erit succursura. (32) Nam qui de caelo descendit ad terras, quid aliud suae voluntatis esse vult credi, nisi salva redemptione nos debere caritatis et humilitatis ornamenta sectari? quoniam et ipse hoc dignatus est facere ex caritate nimia, humilitate sincera. |
| 30 | deinde qui templum sibi elegit in virgine, quid docet nisi dona pudicitiae custodire? qui iustitiam coluit, dolum in ore non habuit, misericordiam praebuit, culpas indulgenti laxavit, mundo corde semper incessit, quid aliud nisi quo nos post sua vestigia verbis traheret et exemplis? (33) Ideoque orandum est, ut, si perire nolumus. |
| 31 | ipsius voluntas operetur in nobis iuxta apostolum dicentem: qui in vobis operatur et velle et operari pro bona voluntate; sicut alibi dominus noster locutus est: non vos me, sed ego elegi vos. alioquin homo Christum inveni. (34) Beatus Paulus voluntatem habebat ad Christum re vera. |
| 32 | cuius per ecclesias populum devastabat? sed quando redemptor dignatus est in persecutore suo magis pius esse quam iustus, ut ad meliora accederet, eum per caecitatis amaritudinem castigavit et corporale lumen obduxit, ut ei spiritales oculos aperiret; de quo dixit: ego illi ostendam quanta eum pro me pati oporteat. (35) Vnde et ipsam bonam voluntatem pietas Christi contulit, non fragilitas humana possedit. |
| 33 | audiamus ipsum dominum Iesum Christum in infirmitate carnis positum quid dixerit: pater, si possibile est, transeat a me calix iste. |
| 34 | verum tamen non sicut ego volo, sed sicut tu. |
| 35 | filius dei dicit: verum non quod ego volo, sed sicut tu, pater: et homo quare tam superbus sit, ut voluntatem sibi ex se esse dicat ad bonum et non potius dei munus esse testetur? (36) Quod si bona voluntas ex homine est sine dei inspiratione, dicat ergo Christianus in oratione: fiat voluntas mea, quoniam bona est. |
| 36 | sed absit ut hoc aliquis confiteri praesumat. |
| 37 | immo magis deprecetur ut fiat voluntas dei in homine, non hominis voluntas, quae bonum velle non habet nisi dominus inspiret iuxta illud: deus meus, misericordia eius praeveniet me. |
| 38 | ergo non hominis voluntas praevenit deum, sed dei misericordia praevenit hominem non voluntatem; quoniam sicut Scriptum est deus est qui iustificat impium; item: spiritus ubi vult spirat. (37) Igitur quare non unusquisque recognoscit tenebras suas, ne inluminatus tamquam lampas, quae aliunde succenditur, per ventositatem suae superbiae extinguatur et subducto splendore maneat in caecitatis caligine, dum, si quid bonum velle habet, sui esse putet arbitrii et non exinde gratias referat conlatori, ne audiat quod dicitur: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo? hoc est: per gratiam praevenitur, nisi deo illud adscripserit, per superbiam hoc amittet; quoniam iuxta scripturam ipsa voluntas a domino praeparatur. |
| 39 | (38) Audiamus in hac parte doctorem ubi dixit: qui loquitur mendacium de suo loquitur. |
| 40 | quare non addidit et: qui loquitur veritatem de suo loquitur, nisi ut hoc exemplo, quando veritatem aliquis loquitur, de dei gratia, non de suo habuisse hoc bonum specialiter agnoscatur? quoniam de nostro solum habemus mendacium. |
| 41 | nam cum ipsa veritas deus sit qui loquitur de deo, unde in homine mendace causa veritatis sit, nisi ipsa veritas se ministret, hoc est, nisi in hominem ipsam bonam voluntatem deus veritatis inspiret qui et velle tribuit et posse conplevit? (39) Sed si quis obiciat quod apostolus ait: velle adiacet mihi, cum ipse dicit: deus qui in vobis operatur et velle et operari pro bona voluntate: ergo si quis dicat quia ipsam bonam voluntatem deus non inspirat: quantum ad hanc intellegentiam, beatus apostolus discrepat sentiendo diversa; sed absit ut ille vir pacificus, qui uno eodemque locatus est spiritu, in his dictis ecclesiae generasset scandalum. (40) Vnde doctor gentium velle sibi adiacere dicebat? quoniam non solum inspiratus, sed etiam vas electionis fulgebat qui docuit dicens: deus est qui in vobis operatur et velle, deinde: quid hohes quod non accepisti? ac si diceret: quid boni est in te, nisi det ille qui fecit te? (41) Nam si bonam voluntatem deus non confert, sed ex te est quod tu habes, iste mentitus est. |
| 42 | quid est quod habes, quod non acceperis? unde tolle dei voluntatem: mox agnosco, si tu per te ad bonum habes aliquam voluntatem, cum nisi a Christo velut lucerna inlumineris, cotidie, nesciendo quid elegerit divina potestas, excedis. (42) Dicamus humiliter quia nihil boni velle habemus, nisi singulis diebus domino largiente sumamus, iuxta quod legitur: omne datum bonum et omne donum perfectum desursum est, ut domni Pauli teneant dicta concordiam et nos omne bonum ad dei referentes gratiam fidelem consequamur doctrinam. |
| 43 | nam qui cum apostolo Paulo, id est oculo ecclesiae, et cum beato Augustino eius sequace consonat, in eo ignorantiae caligo non regnat. |
| 44 | (43) Quod autem de duabus viis, id est spatiosa et angusta, dicitur, ut quis per quam elegerit gradiatur quid est? per spatiosam laxatis frenis libere discurrimus famulando peccatis; in angusta vero consideremus apostolum dicentem: vocatione qua vocati estis per dominum Iesum Christum. (44) Et ideo non elegit aliquis neque ad viam pervenit nisi vocatus fuerit ab ipso qui via est et vita et veritas. |
| 45 | sed in hac via cum apostoli verbis et praeceptis euangelicis excurramus dicentes ad eos qui iam ex Iudaeis in Christo erant fide conversi: si vos filius liberaverit, tunc liberi eritis. (45) Et quando sit istud adtendite ipso domino praedicante: si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos; ac per hoc hortatur, ut sequendo illud quod dedit per gratiam nos ad veram liberationem perducat. |
| 46 | unde tunc homo in bonum perfecte liberum possidebit arbitrium, quando omnino non poterit servire peccato. (46) Item fiat volumtas tua sicut in caelo et in terra, id est: sicut in caelis angeli, ita te homines venerentur in terris; et quemadmodum illi concordia inculpabili, caritate devoti in laude dei videntur iugiter inhaerere, ita nos in suo timore et amore iubeat sine labe purgare. (47) Item fiat voluntas tua, id est: sicut spiritus, qui de caelis est. |
| 47 | caelestia cogitat, ita caro, quae de terra est, terrena non cupiat, sed quae sunt spiritus , haec intendat et quasi facta concordia pariter ad caelos ascendat. (48) Ergo sicut in caelo, id est in spiritu, ita in terra, id est in carne, fiat dei voluntas, ut iam post adventum Christi non caro, quae mater est criminis, spiritum festinet , sicut et Eva, decipere, sed Adam, qui est in typo spiritus, carnem habeat famulantem; nec dominus ancillae, sed ancilla serviat dominanti. |
| 48 | (49) Sicut in caelo et in terra: homo ante baptismum carnalis esse describitur, post baptismum spiritalis efficitur: ideoque pro illis qui adhuc sine lavacro loti sunt, a nobis oratur ut, sicut nos videmur facti esse caelestes per baptismum, et illi, qui adhuc ab ecclesia peregrini sunt, tanto beneficio non fraudentur, sed per munificentiam domini nobiscum dona similia consequantur; quia et cum illi consortes facti fuerint, nos facultatem non amittimus, sed augemus. |
| 49 | quare sit autem invidia, ut homo non oret pro homine, cum Christus, ut nos adquireret, suo sanguini non pepercit? (50) Item fiat voluntas tua. |
| 50 | voluntas patris erat quod filius praedicavit, quod operatus est, quod passus et mortuus est et resurrexit; sicut ait: non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem eius qui me misit, patris. |
| 51 | ergo orandum est, ut nos similiter mereamur dicere agere sustinere et in ipso resurgere, ut possimus cum ipso regnare. |
| 52 | (51) Item fiat voluntas tua. |
| 53 | deus incommutabiliter bonus quid aliud nisi semper vult bonum, quamvis nos moles inpediat peccatorum? ergo bene videmur optare, ut nobis ea contingant quae deus vult, cum sciamus illum bonae voluntatis haberis. |
| 54 | (52) PANEM NOSTRVM COTIDIANVM DA NOBIS HODIE. Considerandum est quam mirabiliter orationis huius ornatus sit textus, ut nominatis aeternis temporalia peterentur. |
| 55 | nam tria ista quod poscimus, id est: sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, propter aeterna consequenda hic sunt necessaria et hic incipiunt, sed perfecta in futura vita possideri credenda sunt et perpetua permanebunt. |
| 56 | (53) Ergo panem nostrum da nobis quantus animae et carni est necessarius, spiritaliter vel corporaliter, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris et ne nos inducas in temptationem, sed libera nos a malo ad praesentis vitae opportunitates pertinere videntur. |
| 57 | denique nominis eius sanctificatio et regnum eius in spiritu et corpore nostro post resurrectionem perfecte manebunt. (54) Item panem nostrum: quisquis ad veram salutem pervenire meruit, Christum esse panem vitae perpetuae non ignoret, quia dixit: ego sum panis vivus qui de caelo descendi. |
| 58 | unde iste panis non est communis cum reliquo, quia ille corpora protegit, iste novit animas enutrire; et qui illum manducat esurit, qui autem isto fruitur nulla fame torquetur. |
| 59 | et ideo tanto magis iste cibus quaerendus est quanto plus reficit epulatus. (55) Quod vero cotidianum panem petimus, hoc insinuare videtur ut communionem eius corporis, si est possibile, omnibus diebus reverenter sumamus: quia cum ipse, vita nostra, sit nutrimentum nostrum, peregrinos nos facimus, si ad eucharistiam tardi accedamus. |
| 60 | (56) Item dum dicimus: panem nostrum da nobis hodie, cognoscimus non nobis sufficere quod praeterito die deum rogavimus, nisi et eo qui in praesenti est orationi vacemus: propter illud: sine intermissione orantes. (57) Sive sic advertendum est, quod, postquam ad Christum pervenimus et mundum cum pompis suis reiecimus, non nobis necesse sit ad escam amplius quam cotidianus usus exigit ut quaeramus re vera, cum adventum domini iugiter expectemus: nam inpedimenta mundi faciunt homines miseros. |
| 61 | et sciamus panem illi sufficere cui deus non deficit; quod Helia habitante in heremo ministravit. |
| 62 | (58) ET DIMITTE NOBIS DEBITA. Bene post escam quaesitam postulatur venia peccatorum, ut qui dei cibo pascitur deo vivat, si ei dimittantur peccata; et congrue, ne se humana extollat superbia, petendo veniam videtur confiteri delicta; cum tamen, si purgari desiderat, saepius ad orationem recurrat. (59) Convenienter autem debita peccata dicuntur, quia et debentur et requirenda sunt. |
| 63 | nam sicut debitum a creditore requiritur, ita peccatum a deo in die iudicii necesse est exigatur, nisi hic, dum vivimus, per pietatem eius indulgentiae ista nobis exactio condonetur. |
| 64 | et merito hic remittat cuncta rogamus ubi delicta committimus, quoniam in futuro sicut peccare non licet ita non vacat paenitere. (60) Sed addendo SICVT ET NOS DIMITTIMVS DEBITORIBVS NOSTRIS qui pium se ostendit et legem inposuit, ut nisi quis peccanti culpas indulserit sibi indulgeri a domino non expectet, propter illud: in qua mensura mensurati fueritis remetietur vobis; item misericordiam et iudicium cantabo tibi: quoniam qui in nobis pius est vult nos esse aliis miserentes, unde merito de culpa vapulat qui magistri verba declinat. |
| 65 | summa est eleemosyna alteri remittere quod in te videatur peccasse. (61) Item dimitte nobis debitum: quid ergo? de baptismi fonte surgentes et corpore Christi communicantes mox nobis dimitti peccata? sed fragilitas nostra conservare puritatem lavacri non valet, [ut] de fonte percipit, nisi dignetur dei gratia custodire. |
| 66 | et bene: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, ut ostenderetur quia deus pacis cum omnibus vult nos concordes. |
| 67 | (62) NE NOS INDVCAS IN TEMPTATIONEM. Numquid deus aliquem in laqueum temptationis inducit aut ab inimico cupiat subplantari, qui monet ne incidatur? ... |