| 1 | Ad Chrodinum ducem Inclite dux, meritis totum vulgate per orbem, quem nimis egregium splendida fama refert, non ego praeteream praeconia celsa, Chrodine, ne videar solus magna silere bonis. |
| 2 | Itala terra tibi, pariter Germania plaudunt, laus tua cunctorum semper in ore sonat. |
| 3 | clarus ab antiquis, digno generosior ortu, regibus et patriae qui placiturus eras. |
| 4 | te tutorem alii nutritoremque fatentur et fit certamen de pietate tua. |
| 5 | ut habeant alii, nulli tua dona recusas: tu tibi plus auges quas bene fundis opes. |
| 6 | cui possis praestare, libens exquiris, et optas, ut sis apud cunctos: hos facis esse tuos. |
| 7 | es generale bonum, nulli gravis, omnibus aequus, iustitiae socium nulla rapina tenet. |
| 8 | mitis in alloquio, placidus, gravis atque modestus, omnia cui data sunt, ut decus omne geras. |
| 9 | gentibus adstrictus, Romanis carus haberis, felix qui populis semper in ore manes. |