| 1 | De basilicae sancti Laurenti trabe Laurenti, merito flammis vitalibus uste, qui fervente fide victor ab igne redis, vir dilecte deo terreno in corpore quondam (tunc quoque sidereus iam tibi sensus erat). |
| 2 | qui potuisti oculos tactu revocare sepultos, rursus et in vacua fronte referre diem (luminis extinctas iterum aecendisse lucernas credimus hic signo te faciente crucis): addita nunc etiam populis miracula praestas, ut fidei tribuas indubitanter opem. |
| 3 | dum tua templa novant breviori robore plebes, creveruntque trabes crevit et alma fides: stipite contracto tua se mercede tetendit; quantum parva prius, postea caesa fuit. |
| 4 | crescere plus meruit succisa securibus arbor et didicit sicca longior esse coma. |
| 5 | unde recisa fuit, populis fert inde salutem: si venit intrepidus, lumina caecus habet, tu levita sacer, poena purgate fideli, unde prius flammas, hinc modo lumen habes. |
| 6 | visa [his] temporibus venerandi antistitis acta, sed tamen aeterno sunt memoranda die. |