| 1 | Ad Gregorium episcopum pro metris Sapphicis Pollente eloquio pervenit epistula cursu, sed voluit voto tarda venire meo. |
| 2 | nec tamen offendit, quamvis remorata requirit, quem tenet adstrictum mente ligante virum. |
| 3 | . |
| 4 | cum cupiam, talem qualis fuit ille Nazanzo Gregorium ut repares dogmate, sede parens. |
| 5 | quaeque iniunxisti, pater, ecce poemata misi, et mihi proficient si tibi, care, placent. |
| 6 | hoc mandas etiam quo Sapphica metra remittam: da veniam, modici dum seges urguet agri. |
| 7 | dum meto, da spatium: tibi mox parere parabo; si saturer fructu, fors meliora cano. |
| 8 | condere si valeo, cum metro mitto libellum; quae cape tu voto quo tibi dictat amor. |