| 1 | Ad eundem pro pellibus transmissis Egregio conpacta situ, falerata rotatu atque Sophocleo pagina fulta sopho me arentem vestro madefecit opima rigatu, fecit et eloquio quod loquor esse tuo. |
| 2 | dulcis care decens facunde benigne Gregori atque pater patriae, hinc sacer, inde cate, muneribus, meritis, animis et moribus aequis, omnibus officiis unde colaris habens: me Fortunatum tibi celso sterno pusillum, commendo et voto supplice rite tuum; cui das unde sibi talaria missa ligentur pellibus et niveis sint sola tecta pedis. |
| 3 | pro quibus a domino detur stola candida vobis: qui datis hoc minimis, inde feratis opes. |