monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XXI > XVIII > XVII > XII > XII > XIX > XVI > XXVI > X > XIII > XVIII > XVII > XVI > X > XII
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER OCTAVVS, , XI <<<     >>> XIII

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER OCTAVVS, XII

1 Ad eundem pro causa abbatissae
Repsit quale nefas intra pia saepta synaxi!
inconsulte dolor, rumpere verba vetas:
quale nec ante oculos patulas neque polluit aures
nec facerent, vitio qui sua fana colunt.
2 tu tamen, alme pater, pietatis amore labora
ut sacer antistes, culmina cuius habes,
unde repraesentes Martinum in tempore sacrum,
cursibus atque fide dando salutis opem.
3 a Epistula pro eadem re
Commendans humilitatem meam copiosissimae vestrae dulcedini et mitissimae
dominationi suggero, ut (causa universalis ecclesiae talem vos habens basidem, ut nullus
ventorum turbo succlinans, nulla procellarum propellens congeries possit illic invenire
quod quatiat, aut quod labefactet reperiat) in causa, qua conservus meus presbyter,
praesentium portitor, ad vos pro singulari praesidio confidens occurrit (sicut ipse
singula poterit explicare), memores commendationis beatae dominae meae, filiae vel iam
matris vestrae, domnae Radegundis, pro loci sui vel personae totiusque regulae
stabilitate quod petiit et verborum vel viscerum supplicatione commisit, ita praecipiatis
infatigabiliter laborare qualiter ipse vobis in retributione sempiterna restituat qui
videt, pro auxilio indigentibus in causa iustitiae vester apostolatus pastoraliter
quod desudat.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.103 csg196.248