monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XXI > XVIII > XVII > XII > XII > XIX > XVI > XXVI > X > XIII > XVIII > XVII > XVI > X > XII > XIX > II > II > XVI > X
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER OCTAVVS, , IX <<<     >>> XI

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER OCTAVVS, X

1 Ad eandem cum rediit
Vnde mihi rediit radianti lumine vultus?
quae nimis absentem te tenuere morae?
abstuleras tecum, revocas mea gaudia tecum,
paschalemque facis bis celebrare diem.
2 quamvis incipiant modo surgere semina sulcis,
hic egomet hodie te revidendo meto.
3 colligo iam fruges, placidos conpono maniplos:
quod solet Augustus mensis, Aprilis agit;
et licet in primis modo gemma et pampinus exit,
iam meus autumnus venit et uva simul.
4 malus et alta pirus gratos modo fundit odores,
sed cum flore novo iam mihi poma ferunt.
5 quamvis nudus ager nullis ornetur aristis,
omnia plena tamen te redeunte nitent.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.102 csg196.248