| 1 | Ad eandem cum se reclauderet Mens fecunda deo, Radegundis, vita sororum, quae ut foveas animam membra domando cremas: annua vota colens hodie claudenda recurris: errabunt animi te repetendo mei. |
| 2 | lumina quam citius nostris abscondis ocellis! nam sine te nimium nube premente gravor. |
| 3 | omnibus exclusis uno retineberis antro: nos magis includis, quos facis esse foris. |
| 4 | et licet huc lateas brevibus fugitiva diebus, longior hic mensis quam celer annus erit. |
| 5 | tempora subducis, ceu non videaris amanti, cum vos dum cerno hoc mihi credo parum. |
| 6 | sed tamen ex voto tecum veniemus in unum et sequor huc animo quo vetat ire locus. |
| 7 | hoc precor, incolumem referant te gaudia paschae, et nobis pariter lux geminata redit. |