monumenta.ch > Venantius Fortunatus > VI
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER OCTAVVS, , V <<<     >>> VII

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER OCTAVVS, VI

1 Ad eandem de violis
Tempora si solito mihi candida lilia ferrent
aut speciosa foret suave rubore rosa,
haec ego rure legens aut caespite pauperis horti
misissem magnis munera parva libens.
2 sed quia prima mihi desunt, vel solvo secunda:
profert qui vicias, ferret amore rosas.
3 inter odoriferas tamen has quas misimus herbas
purpureae violae nobile germen habent.
4 respirant pariter regali murice tinctae
et saturat foliis hinc odor, inde decor.
5 hae quod utrumque gerunt pariter habeatis utraque,
et sit mercis odor flore perenne decus.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.101 csg196.248