| 1 | Ad Virgines Inter apostolicas acies sacrosque prophetas proxima martyribus praemia virgo tenet. |
| 2 | splendida sidereo circumdata lumine pergens iungitur angelicis casta puella choris. |
| 3 | fruge pudicitiae caeli dotanda talento aeterni regis ducitur in thalamis. |
| 4 | pulchra corona caput triplici diademate cingit et gemmae exornant pectora colla comam. |
| 5 | induitur teneris superaddita purpura membris et candore nivis fulgida palla tegit. |
| 6 | floribus aeternis oculos rosa lilia pascunt, et paradisiacus naribus intrat odor. |
| 7 | unde magis, dulcis, hortamur ut ista requiras quae dedit Eugeniae Christus et alma Theclae. |
| 8 | virgo dei, fructus caeli, victoria mundi ut semper regnes, has pete regis opes. |
| 9 | sunt ibi chrysolithis fabricata palatia gemmis atque zmaragdineo ianua poste viret. |
| 10 | limina sardonychum variato lumine florent et hyacintheus circuit ordo domum. |
| 11 | aurea tecta micant, plebs aurea fulget in aula et cum rege pio turba corusca nitet. |
| 12 | ille puellarum locus est, quae lucis amore hic servant domino corpore mente fidem. |
| 13 | despice quod terrae est, et clara sedebis in astris, Christi ut sponsa placens regna superna colas. |
| 14 | praesens vita nimis fugitivo tempore transit: virginis integritas glorificanda manet. |
| 15 | paupertas te parva rogat cum divite Christo, ut venias nostro dulcis alumna sinu, quo patris auxilium domino obtentura preceris atque tibi caelis regna beata pares, ut pariter sanctae merearis iuncta Mariae gaudia perpetuo concelebrare choro. |
| 16 | has quaecumque piis manibus susceperis arras non nuptura homini, sed sis amata dei. |