| 1 | IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI ET DOMNAE MARIAE MATRIS EIVS De virginitate Culmina multa polos radianti lumine complent laetanturque piis agmina sancta choris. |
| 2 | carmine Davitico plaudentia brachia texunt, creditur et sacros tripudiare gradu. |
| 3 | coetibus angelicis hominum sociata propago reddit honorificum laudis amore sonum : alternis vicibus divina poemata psallunt atque creatori mystica verba canunt. |
| 4 | lucida sidereo caeli strepit aula tumultu, laudibus et domini concutit astra fragor. |
| 5 | hinc patriarcharum resonant modulamina vocum, inter quos Abrahae est maxima palma fide. |
| 6 | a quo acceperunt, reddunt dehinc verba prophetae, Moyses ante alios, dux mare teste, viros. |
| 7 | inde favent fratres et celsa caterva piorum, lumen apostolicum praemeditante Petro, qui valet ex meritis cineres animare sepultos et revocare diem voce iubente potest. |
| 8 | hinc mercede pari sequitur pius ordo senatum, in quibus est Stephanus victor honore prior, quos saxis gladiisque, fame site frigore flammis ereptos terris iungit in astra fides. |
| 9 | casibus heu variis quos sic tulit ira furentis, etsi mors dispar, lux tamen una tenet. |
| 10 | inde dei genetrix pia virgo Maria coruscat, virgineoque agni de grege ducit oves. |
| 11 | ipsa puellari medio circumdata coetu luce pudicitiae splendida castra trahit. |
| 12 | per paradisiacas epulas sua vota canentes ista legit violas, carpit et illa rosas. |
| 13 | pratorum gemmas ac lilia pollice rumpunt et quod odoratum est flore comante metunt. |
| 14 | Eufemia illic, pariter quoque plaudit Agathe, et Iustina simul consociante Thecla. |
| 15 | hic Paulina Agnes Basilissa Eugenia regnant, et quascumque sacer vexit ad astra pudor. |
| 16 | felices quarum Christi contingit amore vivere perpetuo nomina fixa libro! has inter comites coniuncta Casaria fulget, temporibus nostris Arelatense decus, Caesarii monitis luci sociata perenni si non martyrii, virginitatis ope. |
| 17 | quos Liliola refert aequatis moribus ambos, et claram heredem proxima palma manet. |
| 18 | et quaecumque suos vigilans meditabitur actus, his erit egregio participanda gradu. |
| 19 | concipiente fide Christi Radegundis amore Caesarii lambit regula quidquid habet; cuius pontificis refluentia pectore mella colligit et rivos insatiata bibit. |
| 20 | quantum fonte trahit, tantum sitis addita crescit, et de rore dei plus madefacta calet. |
| 21 | nec sibi, sed cunctis generaliter unica vivens felix angustam pandit ad astra viam. |
| 22 | sed tibi prae reliquis, mater pia, carior instat, te legit excelso consociare choro. |
| 23 | res probat ipsa tamen, quoniam quae filia constas te matrem votis optat habere suam, quamque suis genibus caram nutrivit alumnam praeficit ecce, suo constituendo loco; et quae te semper baculi moderamine rexit prompta sub imperio vult magis esse tuo. |
| 24 | proficit illa sibi, cum tu praeponeris illi, illa subit votum te potiente gradu. |
| 25 | ecce diem festum tandem pietate Tonantis, quam precibus genetrix saepe rogabat, habet, cuius respirant tacito praecordia pulsu angustosque animos gaudia larga replent. |
| 26 | expectata nimis oculos ad tempora tendens semine laetitiae dona superna metit. |
| 27 | optat adhuc supplex unum quod restat honoris, ut placeas Christo consocianda polo. |
| 28 | qualiter haec capias labor esse videtur agentis: sed labor iste brevis fruge replendus erit. |
| 29 | servitio domini subdenda est ad iuga cervix, nec grave sed leve fit quidquid amore feres. |
| 30 | non aliunde petas, in matre exempla require: aspicis ante oculos quod mediteris opus; cum qua festinas simul esse in luce perenni, condecet hic simili currere lege viam. |
| 31 | sit tibi dulce decus veneranda Casaria praesens, praesule Caesario non caritura suo. |
| 32 | illos corde sequens mandataque corpore conplens, ut teneas flores, has imiteris apes. |
| 33 | respice qui voluit nasci se ventre puellae, et domini summi qua caro carne venit: spiritus intactum venerabilis adtigit alvum, virgineam cupiens inhabitare domum, hanc deus ingrediens, hominis quae nesciit usum, sola suo nato conscia virgo viro. |
| 34 | concipiente fide nullo se semine lusit, et quo factus homo est non fuit alter homo. |
| 35 | virginitas felix quae partu est digna Tonantis, quae meruit dominum progenerare suum! templa creatoris sunt membra pudica puellae et habitat proprius tale cubile deus. |
| 36 | quantum sponsa potest de virginitate placere, ipsa cui genetrix non nisi virgo placet? Sarra Rebecca Rachel Hester Iudith Anna Noemi quamvis praecipue culmen ad astra levent, nulla tamen meruit mundi generare parentem: quae dominum peperit, clausa Maria manet. |
| 37 | intemerata deum suspendit ad ubera natum et panem caeli munere lactis alit. |
| 38 | hoc ergo in sponsae nunc viscera diligit ipse quod prius in matrem legit honore sacer. |
| 39 | pectora liberius penetrat sibi cognita soll, et quo nemo fuit laetior intrat iter, haec sua membra putans quae nulla iniuria fuscat, quae neque sunt alio participata viro. |
| 40 | mitis in affectu pectus conplectitur illud, promptus amore colens quo alter amator abest. |
| 41 | cum sua regna deus pariter velit omnibus esse, hoc commune tamen Christus habere fugit. |
| 42 | per paradisiacas epulas cupit esse coheres: virgineam solus vult habitare domum. |
| 43 | castra pudicitiae melius rex ipse tuetur; si sibi non violet turba dicata fidem, ipse voluntatem si viderit esse fidelem, proque suis famulis et deus arma tenet: lorica clipeo galea praemunit amantem et stabilit solidum montis in arce gradum. |
| 44 | ballista iaculans pro te mox exit in hostem, perdat ut adversos qui tibi bella movent. |
| 45 | currit ad amplexus post proelia gesta triumphans, infigens labiis oscula casta sacris. |
| 46 | blanditur refovet veneratur honorat obumbrat, et locat in thalamo membra pudica suo. |
| 47 | siderei proceres, ad regia vota frequentes, certatim veniunt adglomerando chorum. |
| 48 | quo praeter Cherubin, Seraphin reliquosque beatos aligeros comites, quos tegit umbra dei, bis duodena senum concursat gloria vatum, attonito sensu plaudere voce, manu, his venit Helias, illis in curribus Enoch, et nati dono virgo Maria prior. |
| 49 | iurisconsulti Pauli comitante volatu princeps Romana currit ab arce Petrus: conveniunt ad festa simul sua dona ferentes hi quorum cineres urbs caput orbis habet, culmen apostolicum radianti luce coruscum nobilis Andream mittit Achaia suum. |
| 50 | praecipuum meritis Ephesus veneranda Iohannem dirigit et Iacobos terra beata sacros. |
| 51 | laeta suis votis Hierapolis alma Philippum, producens Thomam munus Edessa pium. |
| 52 | inde triumphantem fert India Bartholomaeum, Matthaeum eximium Naddaver alta virum. |
| 53 | hinc Simonem ac Iudam lumen Persida gemellum laeta relaxato mittit ad astra sinu, et sine rore ferax Aegyptus torrida Marcum, Lucae euangelica participante tuba. |
| 54 | Africa Cyprianum, dat Siscia clara Quirinum; Vincenti Hispana surgit ab arce decus. |
| 55 | egregium Albanum fecunda Britannia profert, Massilia Victor martyr ab urbe venit. |
| 56 | porrigit ipsa decens Arelas pia dona Genesi astris, Caesario concomitante suo. |
| 57 | ipse Parisiaca properat Dionysius urbe, Augustiduno Symphoriane venis. |
| 58 | Privatum Gabalus, Iulianum Arvernus abundans. |
| 59 | Ferreolum pariter pulchra Vienna gerit. |
| 60 | hinc simul Hilarium, Martinum Gallia mittit, te quoque, Laurenti, Roma, beate mihi. |
| 61 | Felicem meritis Vicetia laeta refundit et Fortunatum fert Aquileia suum; Vitalem ac reliquos quos cara Ravenna sepultat, Gervasium, Ambrosium , Mediolane, meum: Iustinam Patavi, Eufemiam huc Calchedon offert, Eulalia Emerita tollit ab urbe caput. |
| 62 | Caeciliam Sicula profert, Seleucia Theclam; et legio felix Agaunensis adest. |
| 63 | Europae atque Asiae quis lumina tanta recurrat? vel tua quis possit pignora, Roma, loqui? undique collectos diversis partibus orbis agminibus iunctis regia pompa trahit. |
| 64 | intrant sidereo vernantes lumine portas, excipit hos proceres urbs patefacta poli. |
| 65 | incedit sensim tum praetextata potestas ordine, patricio sic potitura loco. |
| 66 | nobilitas caeli dives cruce, sanguine Christi festinat festos concelebrare toros. |
| 67 | paupertas terrae censu caeleste redundans consulibus tantis regia vota colit. |
| 68 | undique distincte numerosa sedilia complent attonitique silent rege loquente patres, maiestas arcana dei tum pondere fixo alloquitur proceres quos sua dextra regit: 'haec mihi pollicitum servavit virgo pudorem nec voluit placitam dilacerare fidem: sollicitis animis sponsi vestigia sectans et mea vota petens inviolata venit. |
| 69 | per tribulos gradiens spinae cavefecit acumen. |
| 70 | sentibus in mediis nescia ferre vepres. |
| 71 | vipera serps iaculus basiliscus emorrois aspis faucibus horrificis sibila torsit iners. |
| 72 | inde sagitta volans, hinc terruit arcus euntem: doctast insidiis cautius ire suis. |
| 73 | inter tot hostes nulli se subdidit insons; vulnera suscepit, sed tolerando fugit. |
| 74 | per tela et gladios tenuit mora nulla sequentem: sed tam dura . |
| 75 | nimis non nisi ferret amor. |
| 76 | ad me aures oculos animos suspensa tetendit: cum terris iacuit, iam super astra fuit. |
| 77 | singultus gemitus curas suspiria fletus saepius audivi non abolenda mihi. |
| 78 | abscondens aliis, nulli confessa dolores intellecta mihi murmura clausa dedit. |
| 79 | vidit forte meum quotiens in imagine vultum, oscula dans labiis lumine fudit aquas; pervigil incubuit, si forte alicunde venirem, marmore iam tepido frigida membra premens. |
| 80 | haec gelifacta meum servavit in ossibus ignem: visceribus rigidis pectus amore calet. |
| 81 | corpore despecto recubabat in aggere nudo, seque oblita iacens me memor ipsa fuit. |
| 82 | fletibus adsiduis exhausto humore genarum siccatis oculis terra natabat aquis. |
| 83 | et quia me vivens carnali lumine quondam cernere non potuit, misit amata precem. |
| 84 | nam mihi sollicito nocturnis saepius horis scripta suis lacrimis pagina lecta fuit, plena quidem variis tremulo sermone querellis, quod sine me solo maesta iaceret humo. |
| 85 | cuius ab ore fluens nativo gutta liquore haec dedit in tremulis signa relata notis: „strata solo recubo lacrimans neque cerno quod opto, tristis in amplexu pectore saxa premo. |
| 86 | sponso absente manens tam dura cubilia servo, nec mea quem cupiunt membra tenere queunt. |
| 87 | dic ubi sis quem exspecto gemens, qua te urbe requiram quave sequar, nullis femina nota locis. |
| 88 | ipsa venire velim, properans si possit in astris pendula sideream planta tenere viam. |
| 89 | nunc sine te fuscis graviter nox occupat alis, ipsaque sole micans est mihi caeca dies, lilia narcissus violae rosa nardus amomum, oblectant animos germina nulla meos. |
| 90 | ut te conspiciam, per singula nubila pendo et vaga per nebulas lumina ducit amor. |
| 91 | ecce procellosos suspecta interrogo ventos, quid mihi de domino nuntiet aura meo. |
| 92 | proque tuis pedibus cupio caementa lavare, et tua templa mihi tergere crine libet, quidquid erit tolerem, sunt omnia dulcia dura: donec te videam, haec mihi poena placet. |
| 93 | tu tamen esto memor, quoniam tua vota requiro; est mihi cura tui, sit tibi cura mei". |
| 94 | haec referens avidis iactabat brachia palmis, si posset plantas forte tenere meas; cum decepta sibi sine me sua dextra rediret, luminis instillans ora lavabat aquis. |
| 95 | cum recubaret humo neque victa sopore quievit, consuliturus ei saepe simul iacui, condolui pariter, lacrimarum flumina tersi. |
| 96 | oscula dans rutilis mellificata favis. |
| 97 | nunc igitur regnet placitoque fruatur amore, quae mihi iam pridem pectore iuncta fuit'. |
| 98 | adsensu fremit aula poli residente senatu. |
| 99 | nomen perpetuo scribitur inde libro. |
| 100 | traditur aeternum mansura in saecula censum, virginis in thalamos fundit Olympus opes. |
| 101 | inseritur capiti radians diadema beryllis, ordinibus variis alba zmaragdus inest, alligat et nitidos amethystina vitta capillos, margaritato flexilis arte sinu. |
| 102 | sardonyche inpressum per colla monile coruscat, Sardia purpurea luce metalla micant. |
| 103 | dextrae armilla datur carcedone, iaspide mixta, aut hyacintheo sudat honore manus. |
| 104 | brattea gemmatam cycladem fila catenant, sidereis donis arte sigilla tument. |
| 105 | pulchra topaziacis oneratur zona lapillis, chrysolitha aurata fibula claudit acu, veste superposita: bis cocto purpura bysso, qualem nupta deo ferre puella potest. |
| 106 | his cumulata bonis thalamo regina sedebit, atque poli solem sub pede virgo premet. |
| 107 | – Cui tamen hoc opus est, cum virginitatis honore ut placeat sponso mens moderata suo: inconcussa gravem teneat patientia vultum, viribus ira suis ne labefacta ruat, neu faciles animos ventosa procella fatiget, fluctibus in mediis anchora cordis agat. |
| 108 | virtutum speciale decus patientia fulget: qua gradiaris iter Iob tibi signa dabit. |
| 109 | quidve loquar humilem, quem gratia celsa decorat? et quantum ima petit, surgit ad alta magis. |
| 110 | quo diversa nimis divisa est causa duobus: qui iacet ille subit, qui tumet ipse cadit, haec exempla quidem Ioseph Faraoque dederunt: tollitur ille lacu, mergitur iste freto. |
| 111 | est etiam laudis stipendia poscere, tantum ne premat ipsa suum pestis avara sinum. |
| 112 | contentus minimis, si non maiora requirat, pauper in angusto regnat habendo deum. |
| 113 | Sapphira vel mulier geminos largita minutos, illa tenendo perit, haec sua dando manet. |
| 114 | o nimium felix quem non modo mollia frangunt, iudice qui sese membra labore terit! spernit opum laqueos, unguenta toreumata fluxus, ut custos animae sit rigor ipse suae, hoc etiam recolens, quid possit parcior usus: sobrietas Iudith vincere sola facit. |
| 115 | quidve animum dulcem memorem, quem gratia pascit, cum intra se populos viscera cara ferant? pacificus, gaudens unus conplectitur omnes, stringit in affectu pectora cuncta suo. |
| 116 | o nimium felix, florens bonitate voluntas, qua sine nil populo nec placet ara deo! hoc opus, ut quotiens aliquo mens fertur amaro, firmet in adversis spes comitata fidem. |
| 117 | aspera non frangant, tumidos neque prospera reddant: sic mediocre tenens cautius itur iter. |
| 118 | haec bona sumit homo, tribuat si gratia Christi. |
| 119 | inspirante illo vel moderante gradum. |
| 120 | - His ornata bonis radiantia lumina fundis, has retinens gemmas tu quoque gemma micas. |
| 121 | virginitas felix nullis aequanda loquellis, nec si centenus suppleat ora sonus! quod prius est: sine sorde nitet venerabilis orbi, naturae proprium non vitiando bonum, corporis inlaesum servans pretiosa talentum, perpetuas retinens nescia furis opes. |
| 122 | non premit incluso torpentia viscera fetu aut gravefacta iacet pignore maesta suo. |
| 123 | inter anhelantes animae seu corporis aestus in dubio pendens stamine fessa salus, quando suis iaculis uteri laesura tumescit atque voluptatis morbida crescit hydrus. |
| 124 | ultra hominis habitum tantum cutis effera turget, ut pudeat matrem hoc quod amore gerit. |
| 125 | se fugiens propriis verecunda parentibus aufert, donec depositum sarcina solvat onus. |
| 126 | quis gemitum partus verbis aequare valebit aut cui tot lacrimas carmine flere vacet, cum sua secretum compago relaxat onustum atque dolore gravi viscera fascis agit? victa puerperio membrorum porta fatiscit. |
| 127 | exit et ad lucem fors sine luce puer. |
| 128 | si vivat genitus, genetrix se oblita requirit tristis et ad natum lumina lassa trahit. |
| 129 | respicit expositum, nec iam sua mater, alumnum: quae vix dum peperit, haec modo funus habet, nec mater fructu meruit nec virgo vocari: haec duo damna dolens se male nupta gemit. |
| 130 | non validus spes rapta dolores, nec fletu nati se fovet illa sui. |
| 131 | non caras lacrimas infantis ab ore resorbet aut teneras voces lacte fluente rapit. |
| 132 | tristis decrepito damnat sua viscera luctu: quo iacuit natus, heu, dolet ille sinus. |
| 133 | quid si vita manet pueri nec semper habenda? incipiat teneros ut dare voce sonos, inperfecta rudis conlidens murmura linguae, cum matrem dulci fauce susurrus alit: contingatque nefas, rapiatur pectore matris? aetas ad damnum crevit adulta suum. |
| 134 | triste flagellatis genetrix orbata capillis defuncti in labiis ubera sicca premit; infundens lacrimas lamenta resuscitat ardens et gelidum corpus fonte tepente lavat. |
| 135 | dilacerat faciem, crinem aufert, pectora tundit; heu dolor armatus sic sua membra ferit. |
| 136 | si videt alterius natum, sua pignora deflet aequalemque suum tristis obisse gemit. |
| 137 | alter si ploret, currat, stet, gaudeat infans, ante oculos nati ludit imago sui. |
| 138 | quem semel effudit, per cuncta momenta requirit, nec miserae matris pendet ad ora puer. |
| 139 | quid si aliud gravius, moriatur ut ipse iugalis? quae nova nupta fuit iam viduata iacet. |
| 140 | de thalamo ad tumulum, modo candida. |
| 141 | tam cito nigra ante quibus caluit frigida membra tenet, construit exequias perversaque vota celebrans exornat tumulum, heu, spoliando torum. |
| 142 | saepe maritalem repetit miserando sepulchrum contemptaque domo funus amata colit. |
| 143 | incumbit tumulo solacia cassa requirens; cuius membra prius, nunc super ossa premit. |
| 144 | fletibus inriguis, perituro carmine , luget: funeris obsequio lumina perdit amor. |
| 145 | quot mala plebeiae veniant quis pandere possit? vix bene reginae quae viduata manet. |
| 146 | 'non veto coniugium, sed praefero virginis alvum' quod dat apostolica Paulus ab ore tuba. |
| 147 | inclita virginitas, caelos quae dote mereris, cum thalamis Christi consocianda places, funera nulla gemis, sine limite gaudia sumis, vivit amor semper nec tibi Christus obit. |
| 148 | illic regna tenes, hic vincis et integra fulges omni tuta loco, sanctificata deo. |
| 149 | - Haec tibi, cara deo, meritis venerabilis Agnes, offero: quo placeas, tu faciendo colas, iudicis ut iussu munus tribuatur utrisque: quando corona tibi, tunc mihi vel venia. |
| 150 | opto per hos fluctus, animas tu, Christe, gubernes arbore et antemna velificante crucis, ut post emensos mundani gurgitis aestus in portum vitae nos tua dextra locet. |