| 1 | De itinere suo, cum ad domnum Germanum ire deberet et a domna Radegunde teneretur Emicat ecce dies, nobis iter instat agendum, debita persolvens emicat ecce dies, me vocat inde pater radians Germanus in orbe, hinc retinet mater: me vocat inde pater. |
| 2 | dulcis uterque mihi voto amplectente cohaesit, plenus amore dei, dulcis uterque mihi. |
| 3 | carior haec animo, quamquam sit et ille beato, clarior ille gradu, carior haec animo. |
| 4 | mens tenet una duos aequali calce viantes, ad pia tendentes mens tenet una duos. |
| 5 | proficit alterutro quidquid bene gesserit alter, unius omne bonum proficit alterutro. |
| 6 | sunt quia corde pares, iussus non ire recuso: obsequar ambobus, sunt quia corde pares; nec tamen hinc abeo, quamvis nova tecta videbo: corpore discedo nec tamen hinc abeo. |
| 7 | hic ego totus ero nec corde ac mente revellor; sic quoque dum redeo, hic ego totus ero. |
| 8 | porrigat arma mihi caelestia mater eunti: ut sibi plus habeat, porrigat arma mihi. |