| 1 | Ex nomine suo ad diversos Aonias avido qui lambitis ore Camenas Castaliusque quibus sumitur aure liquor, quos bene fruge sua Demosthenis horrea ditant, largus et inriguis implet Homerus aquis; fercula sive quibus fert dives uterque minister: Tullius ore cibum, pocula fonte Maro; vos quoque qui numquam morituras carpitis escas, quos Paradisiaco germine Christus alit, facundo tonitru penetrati qui retinentur nunc monitis Pauli, postea clave Petri: Fortunatus ego hinc humili prece voce saluto (Italiae genitum Gallica rura tenent) Pictavis residens, qua sanctus Hilarius olim natus in urbe fuit, notus in orbe pater. |
| 2 | (eloquii currente rota penetravit ad Indos ingeniumque potens ultima Thyle colit; perfundens cunctas vice solis nomine terras, cuius dona favens Persa, Britannus habet. |
| 3 | Christicolo Scythicas laxavit amore pruinas, dogmate ferventi frigida corda calent). |
| 4 | Martinum cupiens voto Radegundis adhaesi, quam genuit caelo terra Thoringa sacro: germine regali pia neptis Herminefredi, cui de fratre patris Hamalafredus adest. |
| 5 | mens ornata bonis fugitivos sprevit honores, sciens in solo firma manere deo. |
| 6 | regia lactineo conmutans pallia cultu, vilior ancillae vestis amata tegit. |
| 7 | splendida serraco quondam subvecta superbo nunc terit obsequio planta modesta lutum. |
| 8 | quae prius insertis onerata est dextra zmaragdis servit inops famulis sedulitate suis. |
| 9 | aulae celsa regens quondam modo iussa ministrat: quae dominando prius, nunc famulando placet. |
| 10 | paupertate potens et solo libera voto clarius abiecto stat radiata loco. |
| 11 | aurea fulcra tenens, iam tum sibi vilis honore, effugit extructum pulvere fusa torum. |
| 12 | si contemnatur, tunc nobilis esse fatetur, et putat esse minor, si datur ullus honor. |
| 13 | parca cibo Eustochium superans, abstemia Paulam, vulnera quo curet dux Faviola monet; Melaniam studio reparans, pietate Blesillam, Marcellam votis aequiperare valens obsequio Martham renovat lacrimisque Mariam, pervigil Eugeniam, vult patiendo Theclam. |
| 14 | sensibus ista gerit quidquid laudatur in illis, signa recognosco quae prius acta lego. |
| 15 | omnia despiciens et adhuc in corpore constans spiritus hic vivit, sed caro functa iacet. |
| 16 | terram habitans caelos intrat bene libera sensu, atque homines inter iam super astra petit. |
| 17 | cuius sunt epulae quidquid pia regula pangit, quidquid Gregorius Basiliusque docent, acer Athanasius, quod lenis Hilarius edunt, quos causae socios lux tenet una duos, quod tonat Ambrosius, Hieronymus atque coruscat, sive Augustinus fonte fluente rigat, Sedulius dulcis, quod Orosius edit acutus: regula Caesarii linea nata sibi est. |
| 18 | his alitur ieiuna cibis, palpata nec umquam fit caro, sit nisi iam spiritus ante satur. |
| 19 | cetera nunc taceam, melius quia teste Tonante iudicioque dei glorificanda manent. |
| 20 | cui sua, quisque potest, sanctorum carmina vatum mittat, in exiguis munera larga libris: se putet inde dei dotare manentia templa quisquis ei votis scripta beata ferat. |
| 21 | haec quoque qui legitis, rogo, reddite verba salutis, nam mihi charta levis pondus amoris erit. |