| 1 | Versus in gavatis a Qui legis in pulchro circumdata verba metallo, si venias purus, hoc imitaris opus. |
| 2 | nam velut argentum calida fornace probatur, sic se purgato pectore prodit homo. |
| 3 | b Qui venis ad caros conviva fidelis amicos, quod minus est epulis plus in amore capis. |
| 4 | non haec per pelagus peregrinus detulit hospes : sume libens patrii quod genuere lares. |
| 5 | c Quamvis doctiloquax te seria cura fatiget, hac veniens festos misce poeta iocos. |
| 6 | sic tamen, ut propriam rationem servet honestus, nam solet incautus sermo movere manus. |
| 7 | d Vita brevis hominum, fugiunt praesentia rerum: tu cole quae potius non moritura manent. |
| 8 | erige iustitiam, sere pacem, dilige Christum, expete delicias quas sine fine geras. |
| 9 | e Pelle palatinas post multa negotia rixas: vivere iucunde mensa benigna monet. |
| 10 | causae irae strepitus sileant, fora iurgia leges: hic placeat requies, quam dat amica dies. |
| 11 | f Quem rogo, pacificos animos ad prandia defer: hostem quaere alibi, si tibi pugna placet. |
| 12 | deliciis mediis lites agitare recuses: arma tibi campus, mensa ministret olus. |
| 13 | g Si tibi magnanimus rigida virtute videris, secure ad calices fortia bella refers. |
| 14 | qui venit huc nostrae dapes cognoscere mensae, commendet positos gratia sola cibos. |