monumenta.ch > Venantius Fortunatus > X > VIII > XI > XXII
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SEPTIMVS, , XXI <<<     >>> XXIII

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SEPTIMVS, XXII

1 Ad Bosonem referendarium
Sic tegat omnipotens radiantia culmina regis
atque eius causas anna superna regant,
sic dominum ac servos divina potentia servet
et patriae maneat hoc dominante salus,
sic placido regi summus pius auctor ab alto,
qui dedit ante Petro, porrigat ipse manum,
sic te longaevi comitetur gratia regis
et florente illo gaudia fixa metas:
hoc rogo, quam citius veniat quicumque iubetur,
ne gravet ultra animos hic mora tarda meos.
2 nam festinato, statuit quod certa voluntas,
si votum adceleret, dulcius esse solet.
3 illud enim nimium per verba precantia posco,
commender domino te memorante meo.
4 actibus excellens maneat per saecula felix
et memor ipse mei, dulcis amice? vale.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.91 csg196.224

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik