monumenta.ch > Venantius Fortunatus > X > VIII > XI > XXII > IX > XIII > XXV > IV > XVIII > XVII
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SEPTIMVS, , XVI <<<     >>> XVIII

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SEPTIMVS, XVII

1 Ad Gunduarium
Si prodi verbis affectus posset amantis,
carmina plura tibi pagina nostra daret.
2 sed quod ab ore loqui nequeo quod pectore claudo,
sit satis ex multis vel modo pauca dari.
3 nam si respicias votum per verba canentis,
malueram maius qui tibi parva fero.
4 aspicimus sensum totum in dulcedine fusum.
5 quo sine nube doli corda serena micant.
6 puro fonte rigans nectar de fauce redundat,
cuius verba libens pectore corde bibo.
7 providus exertus vigilans moderatus honestus,
condimentum animae mens tua semper habet,
reginae egregiae patrimonia celsa gubernas:
quae tibi conmisit sensit ubique fidem.
8 nemo piae poterat reginae carior esse,
quam qui pro meritis talis et ipse foret.
9 Gunduari, longo vigeas placiturus in aevo,
coniuge cum propria luce perenne manens.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.89 csg196.221

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik