| 1 | De Condane domestico Temporibus longis regali dives in aula enituit meritis gloria, Conda, tuis. |
| 2 | nam semel ut iuvenem vigili te pectore vidit, elegit secum semper habere senem. |
| 3 | quis fuit ille animus vel quae moderatio sensus, cum fueris tantis regibus unus amor? mens generosa tibi pretioso lumine fulget, quae meritis propriis amplificavit avos. |
| 4 | floret posteritas, per quam sua crescit origo, et facit antiquos surgere laude patres, nam si praefertur generis qui servat honorem, quanta magis laus est nobilitare genus? qui cupit ergo suum gestis adtollere nomen, ille tuum velox praemeditetur opus. |
| 5 | a parvo incipiens existi semper in altum perque gradus omnes culmina celsa tenes. |
| 6 | Theudericus ovans ornavit honore tribunum: surgendi auspicium iam fuit inde tuum. |
| 7 | Theudebercthus enim comitivae praemia cessit, auxit et obsequiis cingula digna tuis. |
| 8 | vidit ut egregios animos meliora mereri, mox voluit meritos amplificare gradus. |
| 9 | instituit cupiens ut deinde domesticus esses: crevisti subito, crevit et aula simul. |
| 10 | florebant pariter veneranda palatia tecum, plaudebat vigili dispositore domus. |
| 11 | Theudebaldi etiam cum parva infantia vixit, huius in auxilium maxima cura fuit. |
| 12 | actibus eximiis sic publica iura fovebas, ut iuvenem regem redderes esse senem: ipse gubernabas, veluti si tutor adesses, commissumque tibi proficiebat opus. |
| 13 | Chlotharii rursus magna dominatus in aula, quique domum simili iussit amore regi. |
| 14 | mutati reges, vos non mutastis honores, successorque tuus tu tibi dignus eras. |
| 15 | tantus amor populi, sollertia tanta regendi, ut hoc nemo volens subripuisset onus. |
| 16 | nunc etiam placidi Sigibercthi regis amore sunt data servitiis libera dona tuis. |
| 17 | iussit et egregios inter residere potentes, convivam reddens proficiente gradu. |
| 18 | rex potior reliquis merito meliora paravit, et quod maius habet hoc tua causa docet. |
| 19 | sic tuus ordo fuit semper maiora mereri, vitaque quam senior tam tibi crevit honor. |
| 20 | quae fuerit virtus, tristis Saxonia cantat: laus est arma truci non timuisse seni; pro patriae votis et magno regis amore quo duo natorum funera cara iacent. |
| 21 | nec graviter doleas cecidisse viriliter ambos, nam pro laude mori vivere semper erit. |
| 22 | laetitiam vultus hilari diffundit ab ore et sine nube animi gaudia fida gerit. |
| 23 | munificus cunctis largiris multa benignus et facis adstrictos per tua dona viros. |
| 24 | sit tibi longa salus placidis felicius annis, atque suum reparet proles opima patrem. |