monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XIV
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SEPTIMVS, , XIII <<<     >>> XV

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SEPTIMVS, XIV

1 De Mummoleno
Dum mihi fessus iter gradior prope noctis in umbra,
solis in occasu iam fugiente die,
cum super undarum viridantes gramine ripas
pascua conspexi, pastus et ipse fui.
2 huc oculis captus voto ducente trahebar
deflectensque viam prosperiora peto.
3 Mummolenus enim, qui celsa palatia regis
altis consiliis crescere rite facit,
inter concives merito qui clarior extat
quemque super proceres unica palma levat,
nobilitate potens, animo bonus, ore serenus,
ingenio sollers et probitate sagax,
cui genus a proavis radianti luce coruscat
(moribus ipse tamen vicit honore patres) :
huc ergo adveniens epulis expletus opimis:
quem vidisse mihi constitit esse cibum.
4 fercula magna quidem dapibus cumulata benignis,
ac si colle tumens discus onustus erat:
undique montis opus, medium quasi vallis habebat,
quo meliore via piscis agebat iter.
5 ille natans oleum pro undis? pro caespite discum
incoluit, cui pro gurgite mensa fuit.
6 attamen ante aliud data sunt mihi mitia poma,
Persica quae vulgi nomine dicta sonant.
7 lassavit dando (sed non ego lassor edendo)
vocibus hinc cogens, hinc tribuendo dapes.
8 mox quasi parturiens subito me ventre tetendi,
admirans uterum sic tumuisse meum.
9 intus enim tonitrus vario rumore fremebat;
viscera conturbans Eurus et Auster erat.
10 non sic Aeoliis turbatur harena procellis
nec vaga per pelagus puppis adacta tremit,
nec sic inflantur ventorum turbine folles,
malleolis famulos quos faber ustus habet,
alter in alterius ructabat mole susurros
et sine me mecum pugna superba fuit.
11
Sit tibi longa salus celsa cum coniuge, rector,
et de natorum prole voceris avus.
12 laudis honore potens felicia tempora cernas
et valeas dulces concelebrare iocos.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.87 csg196.216

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik