monumenta.ch > Venantius Fortunatus > X > VIII > XI > XXII > IX > XIII > XXV > IV > XVIII > XVII > VIII > V > XII > IX > XXVIII > XXIII > IV > XIX > V > II > XXII > XII > XIII > XXV > XVIII > XVII > XVI > VIII > V > IX > X
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SEPTIMVS, , IX <<<     >>> XI

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SEPTIMVS, X

1 Ad Magnulfum fratrem Lupi
Quam cito fama volat pernicibus excita pinnis
et loca cuncta suis actibus aucta replet!
nam tibi cum Rhenus, mihi sit Liger ecce propinquus,
hic, Magnulfe, decens, magnus honore places.
2 sic tuba praeconis Sigimundi missa cucurrit,
ut tua diffuso sint bona nota loco.
3 quod tamen in brevibus vix signat epistula verbis:
non quia cuncta canit, nec reticere cupit.
4 iuredico in primis pollens torrente relatu
sic regis, ut revoces facta vetusta novis,
cuius in officiis aequi cultoris aratro
semine iustitiae plebs sua vota metit.
5 nemo caret propriis, alienis nemo recumbit:
sic facis ut populum non vacet esse reum.
6 sollicitudo tua reliquis fert dona salutis,
et labor unius fit populosa quies.
7 aequalis concors ut ab omnibus, alme, voceris,
legibus hinc iudex, hinc bonitate parens.
8 da paucis veniam, quoniam mihi portitor instat:
nam de fratre Lupi res monet ampla loqui.
9 sic tribuat dominus, meritis reparetis ut illum,
quem pariter tecum cordis amore colo.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.85 csg196.209

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik