monumenta.ch > Paulus Diaconus > [16] > IV > I > VI > V > XX > I > VII > I > VIII > V > VI > [14] > XX > IX > IV > I > III > XV > V > VI > I > VII > VIII > VIII > IX
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SEPTIMVS, , VIII <<<     >>> X

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SEPTIMVS, IX

1 Item ad Lupum ducem
Officiis intente piis, memorator amantis,
prompte per affectum consuliture tuum,
carius absentis nimium miseratus amici,
quando latente loco signa requirit amor:
unde meis meritis datur hoc, ut protinus esset
spes Fortunati cura benigna Lupi?
exul ab Italia nono, puto, volvor in anno
litoris Oceani contiguante salo:
tempora tot fugiunt et adhuc per scripta parentum
nullus ab exclusis me recreavit apex.
2 quod pater ac genetrix, frater, soror, ordo nepotum,
quod poterat regio, solvis amore pio.
3 pagina blanda tuo sub nomine missa benigne
nectarei fontis me recreavit aquis.
4 nec solum a vobis me dulcis epistula fovit,
missus adhuc in rem portitor ecce venit.
5 munera quis poterit, rogo, tot memor ore referre?
affectum dulcem pandere lingua nequit.
6 sed tibi restituat rex cuncta supernus ab alto,
quae minimis fiunt qui docet esse suum.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.84 csg196.209

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik