monumenta.ch > Paulus Diaconus > [16] > IV > I > VI > V > XX > I > VII > I > VIII > V > VI > [14] > XX > IX > IV > I > III > XV > V > VI > I > VII > VIII > VIII > IX > VII > III > IV > VII > XX > I > VIII > IV > V > IX > IV > XI > VI > III > XV > V > IX > X > VI > VII
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SEPTIMVS, , VI <<<     >>> VIII

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SEPTIMVS, VII

1 De Lupo duce
Antiqui proceres et nomina celsa priorum
cedant cuncta, Lupi munere victa ducis.
2 Scipio quod sapiens, Cato quod maturus agebat,
Pompeius felix, omnia solus habes.
3 illis consulibus Romana potentia fulsit,
te duce sed nobis hic modo Roma redit.
4 te tribuente aditum cunctis fiducia surgit,
libertatis opem libera lingua dedit.
5 maestitiam si quis confuso in pectore gessit,
postquam te vidit spe meliore manet.
6 fundatus gravitate animi, quoque corde profundus
tranquilli pelagi fundis ab ore salem;
sed facunda magis plebi tua munera prosunt:
tu condis sensus, nam salis unda cibos.
7 consilii radix, fecundi vena saporis,
ingenio vivax, ore rotante loquax,
qui geminis rebus fulges, in utroque paratus,
quidquid corde capis prodere lingua potest.
8 pectore sub cuius firmantur pondera regis,
pollet et auxilio publica cura tuo.
9 subdis amore novo tua membra laboribus amplis:
pro requie regis dulce putatur onus.
10 o felix animus patriae qui consulit actus
et vivit cunctis mens generosa viris!
legati adveniunt: te respondente ligantur
et iaculo verbi mox iacuere tui.
11 lancea sermo fuit, quoque vox armata loquentis,
auspicium palmae te Sigibercthus habet,
responsum gentis sensu profertur ab illo
et votum populi vox valet una loqui.
12 cuius ab ingenio sortita est causa triumphum,
adsertoris ope iustior illa fuit.
13 nullus enim poterit proprias ita pandere causas,
ceu tua pro cunctis inclita lingua tonat.
14 Nilus ut Aegyptum recreat, dum plenus inundat,
sic tu colloquii flumine cuncta foves.
15 iustitia florente favent te iudice leges,
causarumque aequo pondere libra manes.
16 ad te confugiunt, te cingula celsa requirunt,
nec petis ut habeas: te petit omnis honor;
in cuius gremio nutritur adepta potestas,
quo rectore datus crescere novit apex.
17 quam merito retinet concessos semper honores
per quem digna magis culmina culmen habent!
antiquos animos Romanae stirpis adeptus
bella moves armis, iura quiete regis.
18 fultus utrisque bonis, hinc armis legibus illinc,
quam bene fit primus cui favet omne decus!
quae tibi sit virtus cum prosperitate superna,
Saxonis et Dani gens cito victa probat.
19 Bordaa quo fluvius sinuoso gurgite currit,
hic adversa acies te duce caesa ruit.
20 dimidium vestris iussis tunc paruit agmen;
quam merito vincit qui tua iussa facit!
ferratae tunicae sudasti pondere victor
et sub pulverea nube coruscus eras,
tamque diu pugnax acie fugiente secutus,
Laugona dum vitreis terminus esset aquis.
21 qui fugiebat iners, amnis dedit ille sepulchrum :
pro duce felici flumina bella gerunt.
22 inter concives meruit te Gallia lumen,
lampade qui cordis splendor ubique micas.
23 sunt quos forma potens, sunt quos sapientia praefert:
singula sunt aliis, sed bona plura tibi.
24 occurrens dominis veneranda palatia comples
et tecum ingrediens multiplicatur honor.
25 te veniente novo domus emicat alma sereno
et reparant genium regia tecta suum.
26 nempe oculos recipit cum te videt aula redire,
quem commune ducum lumina lumen habent:
principis auxilium, patriae decus, arma parentum,
consultum reliquis, omnibus unus amor.
27 admiranda etiam quid de dulcedine dicam,
nectare qui plenus construis ore favos?
cara serenatum comitatur gratia vultum ,
fulget et interius perpetuata dies,
qui satias escis, reficis sermone benignus,
sepositis epulis sunt tua verba dapes.
28 quis tibi digna loqui valeat, quem voce potente
rex plus ornatum praedicat esse suum?
sit tibi summus apex illo regnante per aevum,
vitaque sit praesens atque futura colat.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.82 csg196.202

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SEPTIMVS, , VI <<<     >>> VIII
monumenta.ch > Paulus Diaconus > [16] > IV > I > VI > V > XX > I > VII > I > VIII > V > VI > [14] > XX > IX > IV > I > III > XV > V > VI > I > VII > VIII > VIII > IX > VII > III > IV > VII > XX > I > VIII > IV > V > IX > IV > XI > VI > III > XV > V > IX > X > VI > VII

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik