monumenta.ch > Paulus Diaconus > [16] > IV > I > VI > V > XX > I > VII > I > VIII > V > VI > [14] > XX > IX > IV > I > III > XV > V > VI > I > VII > VIII > VIII
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SEXTVS, , VII <<<     >>> IX

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER SEXTVS, VIII

1 De Coco qui ipsi navem tulit
Cur mihi tam validas innectis, cura, querellas?
heu mea vel tandem desere corda, dolor.
2 quid revocas casus? iam me mea sarcina lassat.
3 quod iactare puto, cur duplicatur onus?
tristius erro nimis patriis vagus exul ab oris,
quam sit Apollonius naufragus hospes aquis.
4 venimus ut Mettis, cocus illic regius instans
absenti nautas abstulit atque ratem.
5 de flammis ardente manu qui diripit escas,
ille rati nescit parcere tutus aquis?
corde niger, fumo pastus, fuligine tinctus.
6 et cuius facies caccabus alter adest,
cui sua sordentem pinxerunt arma colorem,
frixuriae cocumae scafa patella tripes,
indignus versu potius carbone notetur,
et piceum referat turpis imago virum.
7 res indigna nimis, gravis est iniuria facti:
plus iuscella coci quam mea iura valent;
nec tantum codex quantum se caccabus effert,
ut mea nec mihi sit participata rates.
8 sed tamen auxilium solito porrexit amore
qui domini pascens Vilicus auget oves.
9 praestitit et gracili pavidus cum untre cucurri,
imbre, euro, fluvio sed madefactus ego.
10 iactavi reliquos, sequerentur ut inde pedestres,
nam si nemo foris, nemo nec intus erat.
11 mergere mox habuit cunctos rapiente periclo:
naufragii testis nemo superstes erat.
12 sic vicinus eram, postquam iactavimus omnes,
ictibus ut crebris lamberet unda pedes.
13 'obsequium' dixi 'remove, modo nolo lavari';
sed tamen instabat lympha rigare pedes.
14 Nauriacum veniens refero mea tristia regi:
risit, et ore pio iussit adesse ratem.
15 quaerunt, nec poterant aliquam reperire carinam,
donec cuncta cohors regia fluxit aquis.
16 restitit hic solus praestans solacia Gogo:
quod tribuit cunctis non negat ille suis.
17 dulcius alloquitur comitem qui Papulus extat,
ut quamcumque mihi redderet ipse ratem;
omnia perlustrans vidit sub litore untrem;
nec tamen hic poterat sarcina nostra capi.
18 Nauriaco interea fecit me stare parumper,
ordinat et sumptus quos locus ipse dedit
quamvis parva ferat, satis est mihi sola voluntas:
est nec parva quidem quam dat amator opem.
19 addidit et cum esca mihi pocula gratus amicus,
in quantum poterat rure parare merum.
20 sic mihi iucundam direxti, Papule, proram;
felix vive vale, dulcis amice, comes.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.77 csg196.189

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik