| 1 | De horto Vltrogothonis Hic ver purpureum viridantia gramina gignit et paradisiacas spargit odore rosas; hic tener aestivas defendit pampinus umbras, praebet et uviferis frondea tecta comis, pinxeruntque locum variato germine flores, pomaque vestivit candor et inde rubor. |
| 2 | mitior hic aestas, ubi molli blanda susurro . |
| 3 | aura levis semper pendula mala quatit. |
| 4 | haec magno inseruit rex Childebercthus amore; carius ista placent quae manus illa dedit: de cultore trahit mellitum planta saporem, forsan et hic tacitos miscuit ille favos. |
| 5 | regis honore novis duplicata est gratia pomis, nare suavis odor, dulcis in ore sapor. |
| 6 | qualiter ille hominum potuit prodesse saluti, cuius et in pomis tactus odore placet? felix perpetua generetur ab arbore fructus, ut de rege pio sit memor omnis homo. |
| 7 | hinc iter eius erat, cum limina sancta petebat, quae modo pro meritis incolit ille magis. |
| 8 | antea nam vicibus loca sacra terebat amatus, nunc tamen assidue templa beata tenet. |
| 9 | possideas felix haec, Vltrogotho, per aevum, cum geminis natis tertia mater ovans. |