| 1 | De Theudechilde regina Inclita progenies, regali stirpe coruscans, cui celsum a proavis nomen origo dedit: currit in orbe volans generis nova gloria vestri et simul hinc frater personat, inde pater. |
| 2 | sed quamvis niteat generosa propago parentum? moribus ex vestris multiplicatur honor. |
| 3 | cernimus in vobis quidquid laudatur in illis: ornasti antiquum, Theodechilde, genus. |
| 4 | mens veneranda decens sollers pia cara benigna; cum sis prole potens, gratia maior adest. |
| 5 | evitans odii causas micat ampla potestas: quae terrore minus, plus in amore venis. |
| 6 | mitis ab ore sonus suavissima dicta resultat verbaque conloquii sunt quasi mella favi. |
| 7 | femineum sexum quantum praecedis honore, tantum alias superas et pietatis ope. |
| 8 | si novus adveniat, recipis sic mente benigna, ac si servitiis iam placuisset avis. |
| 9 | pauperibus fessis tua dextera seminat escas, ut segetes fructu fertiliore metas. |
| 10 | unde foves inopes, semper satiata manebis, et quem sumit egens, fit tuus ille cibus. |
| 11 | pervenit ad Christum quidquid largiris egeno: etsi nemo videt, non peritura manent. |
| 12 | cum venit extremus finis concludere mundum, omnia dum pereunt. |
| 13 | tu meliora petis. |
| 14 | ecclesiae sacrae te dispensante novantur: ipsa domum Christi condis, et ille tuam. |
| 15 | tu fabricas illi terris, dabit ille supernis: conmutas melius sic habitura polos. |
| 16 | stat sine fraude tuum quod mittis ad astra talentum: quas bene dispergis has tibi condis opes. |
| 17 | quae domino vivis summos non perdis honores: regna tenes terris, regna tenenda polis. |
| 18 | sit modo longa salus pro munere plebis in orbe. |
| 19 | felix quae meritis, luce perennis eris. |