| 1 | Ad Gregorium episcopum post itiner Culmen honoratum, decus almum, lumen opimum, pastor apostolicae sedis amore placens , amplectende mihi semper, sacer arce Gregori, nec divulse animo, vir venerande, meo: gaudeo quod rediit Turonis antistes honore laetificorque mihi te remeasse patrem. |
| 2 | plaudimus instanter communia vota tenere, civibus et patriae te revocasse diem. |
| 3 | praesentem famulum mecum commendo, sacerdos, optantes longe vos moderare gregem. |
| 4 | a Ad eundem Officiis generose piis, pater alme Gregori, mente salutifera qui petis astra palam, et quicumque tuis monitis animatur inermis. |
| 5 | militiae sacrae victor habebit opem; commendans humilem famulum me solvo salutem semper amore pio, vir benedicte deo. |
| 6 | pagina si brevis est, non est brevis ardor amantis, nam plus corda colunt quam mea verba canunt. |
| 7 | b Ad eundem pro libro praestito Carmina diva legens proprioque e pectore condens, participans aliis fit tibi palma, parens. |
| 8 | haec quoque, quae pridem tribuisti pastor ovili, grates persolvens debite laudo libens. |
| 9 | vos tamen hinc maneant donaria celsa tonantis, qui sacras inopi distribuistis opes. |
| 10 | quae cum percontare queam, pro munere tanto tunc magis ore meo gratia vestra sonet. |
| 11 | – praesentem famulum Prodomerem, summe sacerdos, commendo supplex, dulcis amore pater. |
| 12 | cui sua concedens iustae moderamine librae crescat honore dei palma futura tibi. |