| 1 | Ad Syagrium episcopum Augustidunensem DOMINO SANCTO ET APOSTOLICA SEDE DIGNISSIMO DOMNO SYAGRIO PAPAE FORTVNATVS. Torpore vecordis otii, quo mens ebria desipit diutina tabe morbescente brutiscens, et velut ignavi soporis hebetante marcore suffectus, negotii indulti nulla mordente cura dormitans, cum videretur scilicet tam lectio neglegi quam usus abuti, neque nancisceretur quicquam occasionis ex themate quod digereretur in poesi, et, ut ita dictum sit, nihil velleretur ex vellere quod carminaretur in carmine, intra me quodammodo me ipsum silentio sarcofagante sepeliens, et, cum nulla canerem , obsoleto linguae plectro aeruginavissem; tandem nec opinato concaptivo meo, sed tamen ut arbitror vestrae felicitatis ad me sorte delato, quis, unde, quidve deferat dum percontor, de fili calamitate suae necessitatis, meae conpassionis, vestrae mercedis causas, indice singultu vix laxante, prorupit: quo voce intercepta tam viscerum maerore quam luminum flumine dum loqui non permittitur, ipso silentio patrem lacrimae fatebantur; quia, dum anxius in verbo genitor pendet nec exprimit, tacente faucis organo pupilla fletibus loquebatur. |
| 2 | tantum est in caritate natura quod praevalet, ut parens ante se prodat affectu quam labio. (2) Fluebant igitur lumina suggestionem suam blandito ploratu conpunctam , ut etiam quamvis crudelem redderent lamenta clementem; inrigabant lacrimae tam semen miseriae quam frugem misericordiae: uno fonte manabant res maeroris et muneris, uno luctus et merces, ut unus rigans oculis alter bibens auribus quod iste torcularet in fletu ille apothecaret in fructu. (3) Itaque signo singulti fecit se intellegi mens captivi. |
| 3 | et quasi speculariter traxit maeror in facie qui videbatur angor in corde. |
| 4 | unde inter tacentes causa rerum cognita, dum apud me valuit hoc fari quod flere, videbatur affectus mire sine lingua sic loqui. (4) Igitur cum me moveret lamentabilis concivis tam iactura quam patria, cum cernerentur vultus patris pietatis imbre perfundi, ut paene totus et ipse in alieno affectu migrarem, lacrimantes oculi querellas mihi fixerunt ad vicem incausti et admirabili modo aqua, quae delere solet, per fletus scripsit. |
| 5 | quis enim flenti non crederet quem lapis non genuit? quem non humanitas flecteret quem partus tigridis non effudit? cum lentiscat blanditiis cursus pardi, virtus apri, dens leonis et moles elephanti. (5) Qui tandem sedato querellarum strepitu doloris sui prosperum te designat antidotum: scilicet dum aeger mente sibi poscit medellam, si se dignanter inpendat vestra lingua sit malagma. |
| 6 | quo loquente media per verba me miscens, mihi de vobis credulus fidem feci homini, ex hoc per me te consuli, se non flere. (6) Restabat tamen conici, utrumne pro redemptione dirigerem: quod suboles valeret? an quod vobis proficeret? de conpendio cogitans, ne vilitate pretii depretiaretur tibi merces captivi; illud certe metuens, si caperetur in nummo, res periret in talento: praesertim cum desiderem, thesauros ex aequo te tuo frui cum martyre. (7) Quid vero pro munere modicitas proferret? cum in electione cunctarer, venit in mentem letargico dictum Flacci Pindarici : pictoribus atque poetis quaelibet audendi semper fuit aequa potestas. |
| 7 | considerans versiculum, si quae vult artifex permiscet uterque, cur [non], etsi non ab artifice, misceantur utraque, ut ordiretur una tela simul poesis et pictura? (8) Dehinc cum pro captivo velim versu suggerere, adtendens quae fuerint tempora redemptoris, quoto nos suae aetatis anno Christus absolverit, totidemque versiculis texerem carmen quot litteris, hac protenus operis difficultate repulsus aut magis difficulter inclusus tam metri necessitate quam litterarum epitome quid facerem, quo prodirem? nova calculatione angustus mihi numerus angustias dilatavit, quia praefixo termino non erat nec ubi se prolixitas excuteret aut brevitas angularet, nec evagari propter descendentes versus frenante repagulo orditura permisit. |
| 8 | in quo quippe exordio supercrescente apice non licuit vel solvere vel fila laxare, ne numerum transiliens erratica se tela turbaret. (9) Hinc cura commoveor, ut duo per capita, duo ex obliquo, unus vero per medium descendentes integri versiculi legerentur. |
| 9 | altera pars restiterat, quam inter omnes litteram meditullio conlocarem, quae sic reciperet omnem ut offenderet neminem. (10) Igitur huius telae cum licia numero collegissem, ut texere coeperam, et se et me fila rumpebant; incipiens ego opere propter absoluturo ligari, atque mutata vice, dum captivi solvere lora cupio, me catena constringo. |
| 10 | nam huius opusculi quae sit hinc conicitur difficultas: ubicumque volueris, si addis, crescit linea; subtrahis, perit gratia; mutas, non consonant capita: figis nec fugis litteram. (11) Itaque cum penderet haec tela versibus laqueata, ut si duo transirem, adhuc tria non fugerem, ego incautus passer quasi mentita per nubila incurri pantheram, quia quod cavere volebam huc pinna ligabar, aut magis. |
| 11 | ut dictum sit, velut plumis inlitis quinquifida viscatura tendebar; inter haec illud me commovens, quod tale non solum feceram, sed nec_exemplo simili trahente ducebar. (12) His incertus et trepidus, ipsa novitate suspensus utrumne temptarem quae numquam adgressus sim, an cautius respuerem quam incaute proferrem, tamen, licet invitus. |
| 12 | loquor paene quae nescio; et tu me vincis amore, ne vincar ab opere. |
| 13 | ecce exigis a me et quod in me vix invenis; violentiam facis qui tuus, non rebellis est: extorques nec repelleris; amor blandus tyrannus est. (13) Vt hoc pararem conmercii, per incertum pelagi rudis nauta vela suspendi: affectu raptus deferor per fluctus et scopulos. |
| 14 | urgues me praecipitem per ignota transire: quid est quod non obtineas? sicut amas, sic imperas. (14) Habes igitur opus sic uno textu quadratum, ut sit legendo quinquifidum; et cum sint triginta tres tam versus quam litterae, ad similitudinem Christi carnalis aetatis, qua nos absolvit unus resurgens, adhuc duo per capita, duo ex obliquo, unus quoque per medium legitur in descensu: unde fit ut se finito versu littera non finiret, quia etsi indirecto pervenit ad terminum, tamen cursus illi superest in descensu, quia adhuc coniungitur in finali versiculo. (15) In meditullio autem parvi huius opusculi illam fiximus litteram quae inter viginti tres numeratur permedia ac tantas ante se respicit quantas et post se transilit, quia concurrentibus versibus et dividitur tota et manet integra res divisa. |
| 15 | littera vero quae tinguitur in descenderiti versiculo, et tenetur in uno et currit in altero et, ut ita dicatur, et stat pro stamine et pro trama currit in tramite, ut esse potest in pagina: licia litterata. (16) Ne tamen causa nos oneret, quod velut aragnaea arte videmur picta fila miscere: quod vobis conpertum est in Moysi prophetae libris, polymitarius artifex vestes texuit sacerdotis. |
| 16 | unde, cum desit hic coccinum, res est texta de minio. |
| 17 | versus autem ex obliquo descendentes ab angulis ratione stant, etsi positione succlinant. |
| 18 | qualiter autem conexi sint singulive quid continent satis est prudentiae sine indice rem probare. (17) In summa, commendato me piae beatitati et exuberanti vestrae dulcedini, tribuentes petita confidenti vicarietate servitii, si placet, hoc opere parieti conscripto pro me ostiario pictura servet vestibulum. |
| 19 | ora pro me. |
| 20 | Augustidunensis opus tibi solvo, Syagri. |
| 21 | Dius apex Adam ut fecit, dat somnia, donec avulsa costa plasmata est Eva nec inpar: felices pariter, diploide lucis operti, ore coruscantes inter pia rura iugales; ripae iucundae nari grata aura redibat, turis deliciae saturabant ubere flatu, una fovens ambos florosa sede voluptas, nota bonis regio pascebat Tempe beatos. |
| 22 | at cum tam magno pollerent maius honore, tota hominum mire parebat terra duorum, occultus mendax mox exerit arma veneni: serpens elatus, zelator, larveus hostis, atrox innocuos evincens felle nocenti conlisit suasu quos gratia diva bearat. |
| 23 | et homo de terra tum denuo decidit illuc reptantisque dolo Eoois excluditur ortu. |
| 24 | hac nati morimur damnati lege parentum. |
| 25 | at deus excellens aie et de lumine lumen e caeli solio dum munera providet ultro, castae carne rudi vivax introiit agnus. |
| 26 | prodiit inde salus matutinive lucerna intactae partu lux eruit excita mundum: a patre iure deus, homo dehinc carneus alvo, ut nos eriperet, vili se detrahit auctor. |
| 27 | o regis venale caput, quod de cruce fixit, telo voce manu malfactus verbere felle, ac tu hac solvis captivos sorte, creator: sero vera data est vitalis emptio morte; ymnos unde deo loquor absolvente reatu. |
| 28 | at vos, aeternae suffulti laude coronae, Gallorum radii, vobis quo fulgeat et nox, rumpite lora iugis et sumitis arma diei: ipsave libertas vos liberat atque beabit. |
| 29 | Da Fortunato sacer haec pia vota Syagri. |
| 30 | Captivos laxans domini meditatio fies. |
| 31 | Cristus se misit cum nos a morte revexit. |
| 32 | Dulce dei munus quo merx te care coronet, Cara deo pietas animam dat de nece solvi. |