| 1 | Ad cives Turonicos de Gregorio episcopo Plaudite, felices populi, nova vota tenentes. |
| 2 | praesulis adventu reddite vota deo. |
| 3 | hoc puer exertus celebret, hoc curva senectus. |
| 4 | hoc commune bonum praedicet omnis homo. |
| 5 | spes gregis ecce venit, plebis pater, urbis amator: munere pastoris laetificentur oves. |
| 6 | sollicitis oculis quem prospera vota petebant venisse aspiciant, gaudia festa colant. |
| 7 | iura sacerdoti merito reverenter adeptus nomine Gregorius, pastor in urbe gregis. |
| 8 | Martino proprium mittit Iulianus alumnum et fratri praebet quod sibi dulce fuit. |
| 9 | quem patris Aegidii domino manus alma sacravit, ut populum recreet, quem Radegundis amet. |
| 10 | huic Sigibercthus ovans favet et Brunichildis honori: iudicio regis nobile culmen adest. |
| 11 | quo pascente greges per pascua sancta regantur et Paradisiaco germine dona metant, inmaculata pii qui servet ovilia Christi, ne pateant rabidis dilaceranda lupis. |
| 12 | pervigili cura stabulum sine labe gubernet commissumque gregem nulla rapina gravet. |
| 13 | muniat inclusos pretiosi velleris agnos atque soporantes protegat ipse vigil. |
| 14 | florea divino pinguescat vinea cultu et matura suo sit speciosa botro, fructibus aeternis ut compleat horrea caeli, unde animae vivo fonte fluenta bibant, ne sitis excruciet: digito quam Lazarus udo ignem ut leniret, tunc petebatur opem. |
| 15 | sed magis in gremio Abrahae vernante locandas pastor oves placido ducat ad astra sinu, ut bene commisso sese duplicante talento introeat domini gaudia vera sui. |
| 16 | laetus agat sub clave Petri, per dogmata Pauli inter sidereos luce micante choros, fortis Athanasius, qua clarus Hilarius adstant, dives Martinus, suavis et Ambrosius, Gregorius radiat, sacer Augustinus inundat, Basilius rutilat Caesariusque micat. |
| 17 | quorum gesta sequens et dicta fideliter implens perpetuae vitae participatus ovet, atque coronatus digna mercede laborum obtineat miles regis in arce locum. |