| 1 | Ad Martinum episcopum Galliciae DOMINO SANCTO ATQVE APOSTOLICO ET IN CHRISTI REGIS EXERCITV POST DVCEM PAVLVM PRIMIPILO MARTINO EPISCOPO FORTVNATVS. Felici propulsa flatu recreabilis opinionis vestrae nostras aures aura demulsit et molli blandita lapsu, sibilo crepitante paradisiaci horti odoramenta saburrans, suavium florum nuntia nares ipsas aromate respirante suffivit, admodulanter indicans, sicut ad orientem Eden a principio, ita decurso saeculo alterum ad occasum deus plantasset Elysium, in quo fortior Adam, id est Martius Martinus, inexpugnabilis accola, Christi fide ditior viveret perpetuo servante mandato; quem non tam ad auram dominus revisendum post meridiem pergeret, quam ipse vir factus paradisus inter perspicui cordis zmaragdinas plateas et vernantis operis inumbrantes corymbos (non quod ficus tegeret, sed fructus ornaret) inambulantis in se beati redemptoris adhaesura vestigia coherceret fide figente: unde nec ad momentum pii conditoris laberetur praesentia quia nec in atomo plasma notaretur in culpa, sed per illas beatitudines velut odori nemoris inlectus deliciis et vernulam dominus et verna dominum possideret; utpote cum, alternante sibi concatenati dulcedine, nec iste fugaretur admissu nec ille fraudaretur amplexu. (2) Hinc inhiantibus animis, medullis aestuantibus, oculis suspectis, palmis extensis, fervens magis quam sitiens praestolabar epistolae vestrae magna, si vel parva nubecula madidanti vellere bibulus umectarer, desiderii conscius, vota voto praeveniens, si quid de vobis certissime vel per undas mobiles fixa mihi littera nuntiaret, ita ut ariditatem meam conloquii vestri temperaturus imber sic inrigaret, paginam ne deleret. (3) Quo tamen providentiae divinae consulto per filium vestrum, venerandum mihi Domitium, sancta caritate refertam suscepi crescens epistolam quae, ut vos nostis arte conpacta, ut ego sensi flore confecta, bibentem se potius quam legentem fere per singulos apices pigmentato affamine inebriatura dives pauperem propinavit et, ut ita dixerim, quasi Falerni nobilis ipso me prius odore pincernante supplevit, gemina dicendi fruge congesta, condita sale, melle perfusa, permixta blanditie cum vigore, me[que] peregrini poculi quantum desuetum plus avidum dum pars inlicet, pars deterret (in ancipiti posito conviva rusticulo nec sustinente magna bibente) consentio dulcedini qui cedo virtuti. (4) Hoc igitur fluente dono venit ad me, fateor, per cana ponti fons poculi, venit, pater optime, per salsum mare quod sitim restingueret, venit Oceanitide miscente [e] fluctu mera dulcedo, cuius liquor non fauce tenus saperet, sed arcana mulceret: quippe quod non carnem foveris tali potu, sed spiritum; unde, ut vere prosequar, huius uva palmitis nobis sitim prorogat, dum propinat. (5) Hac inopina fruge delapsa per gurgitem primus iste mihimet venit fructus e fluctibus: detulit puppis illa reliquis forsan alumen, mihi vestri conloquii certe lumen. |
| 2 | commercio tali discrepante mercatu, quod aliis illud ad pretium, hoc nobis inemptum: illinc restinguitur, hinc purgatur; illud inficit, hinc nivescit. (6) Quid loquar de perihodis epichirematibus enthymemis syllogismisque perplexis? quo laborat quadrus Maro, quo rotundus Cicero, quod apud illos est profundum, hic profluum, quod illic difficillimum, hic in promptu: comperi paucis punctis quoniam quo volueris colae pampinosae diffundis propagines, quod vero libuerit acuti commatis falce succidis, ut cauti vinitoris studio moderante nec in hoc luxurians germinet umbra fastidium et illuc tensa placeat propago cum fructu. (7) Nam quod refertis, in litteris post Stoicam Peripateticamque censuram me theologiae ac theoriae tirocinio mancipatum, agnosco quid amor faciat, cum et non merentes exornat. |
| 3 | cur tamen, bone pater, in me reflectis quod tuum est ac de me publice profers quod tibi privatum est? cum prima sint vobis nota et secunda domestica: nam Plato Aristoteles Chrysippus vel Pittacus cum mihi vix opinione noti sint nec legenti Hilarius Gregorius Ambrosius Augustinusque vel, si visione noti fierent, dormitanti; et ego vere senserim (eo quod copiae artium apud vos velut in commune diversorium convenerunt) ipsa vobis tenacius quae sunt caelo propinquius, quia non oblectamini tam pompa dogmatum quam norma virtutum. |
| 4 | unde procul dubio caelestium clientela factus es Cleantharum. (8) Sed quid ego haec autumo, dulcissime pater et vere Christi discipule, qui. |
| 5 | ad instar Samaritani vinum miscens et oleum aegroto decubanti, blandum mihi malagma porrexisti, mercedem pii operis relaturus cum venerit qui se stabulario aera pensare debiti repromisit, custodiens in vobis, pontifex summe, quod contulit, sciens suis oculis hoc placere dignissime, quod ipsam apud te vincit dignatio dignitatem. (9) Quapropter sacratissimae, sincerissimae atque clementissimae apostolicae coronae vestrae plantas supra meum pectus stratus inponens et ultimus ego membra subdita vel pedum vestrorum recubatorium faciens ita vestrae pietati avido desiderio me commendans deposco in domino, ut inter peccatorem et redemptorem mundi alter quodammodo mediator accedens levigato delicto, probe pater, reprobum reconcilies post reatum. (10) Et quia vestris litteris fiduciae pignus accepi, pietati vestrae filias et famulas Agnem et Radegundem una mecum devote earum desiderio mandato commendo, communiter supplicantes, ut apud domnum Martinum pro nobis verba faciens tam fidus intercessor accedas qualis apud dominum ipse tunc promptus extitit. |
| 6 | cum cadaver exanimum non prius dimitteret quam mors mortuum dimisisset (est enim ratio consequens, ut per vos illinc nobis redeat spes patrocinii, quia ad vos hinc prodiit pars patroni) ; coram domino supplicans, pie pater, ut in gratia vestra receptus vel apud eos, qui vestri sunt, commendatus sentiam tam oratione quam carmine te doctore regi, genitore diligi, duce progredi, tutore muniri. (11) Praesentium vero portitorem famulum vestrum vere mihi bonum Bonosum pietati vestrae supplex accedens nec prius relaxans pedes. |
| 7 | quam dulcis pater promiseris, qua valeo prece Supplex commendo: qui interventu sanctorum cum vobis sospes occurrerit absentis vota praesens exsolvens, illud prius obtineam, ut quis quam primum huc commeat, me celebris verbi vestri gaudia festiva respergant. |
| 8 | Martini meritis cum nomine nobilis heres, pro Fortunato, quaeso, precare deum. |