monumenta.ch > Venantius Fortunatus > X > VIII > XI > XXII > IX > XIII > XXV > IV > XVIII > XVII > VIII > V > XII > IX > XXVIII
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER QVARTVS, , XXVII <<<    

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER QVARTVS, XXVIII

1 Epitaphium Eusebiae
Scribere per lacrimas si possent dura parentes,
hic pro pictura littera fletus erat.
2 sed quia lumen aquis non signat nomen amantis,
tracta manus sequitur qua iubet ire dolor.
3 nobilis Eusebiae furibundi sorte sepulchri
hic, obscure lapis, fulgida membra tegis.
4 cuius in ingenio seu formae corpore pulchro
arte Minerva fuit, victa decore Venus,
docta tenens calamos, apices quoque figere filo,
quod tibi charta valet hoc sibi tela fuit.
5 dulcis in Eusebii iam desponsata cubile,
vivere sed tenerae vix duo lustra licet.
6 ut stupeas iuvenem, sensum superabat anilem;
se quoque vincebat non habitura diu.
7 conteriturque socer cui nata generque recedit:
haec letalis obit, ille superstes abit.
8 sit tamen auxilium, quia non es mortua Christo:
vives post tumulum virgo recepta deo.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.51 bnf13048.100 csg196.127

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik