| 1 | Epitaphium Theudechildae reginae Quamvis aetatis senio iam flecteret annos, multorumque tamen spes cito rapta fuit. |
| 2 | si precibus possent naturae debita flecti, plebs ageret lacrimis hanc superesse sibi. |
| 3 | gaudia quanta inopum tumulo sunt clausa sub isto votaque quot populis abstulit una dies! inclita nobilitas genitali luce coruscans. |
| 4 | hic properante die Theodechilde iacet. |
| 5 | cui frater, genitor, coniunx, avus atque priores culmine succiduo regius ordo fuit. |
| 6 | orfanus exul egens, viduae nudaeque iacentes matrem escam tegmen hic sepelisse dolent. |
| 7 | unica res placuit cumulo mercedis opimae: antea cuncta dedit quam peteretur opem, occultans sua dona suis neu forte vetarent; sed quae clausa dedit. |
| 8 | iudice teste docet: templorum domini cultrix, pia munera praebens, hoc proprium reputans quidquid habebat inops. |
| 9 | una mori sors est et terrae reddere terram : felix cui meritis stat sine fine dies! actibus his instans, aeterna in luce relata, ter quino lustro vixit in orbe decus. |