monumenta.ch > Venantius Fortunatus > X > VIII > XI > XXII > IX > XIII > XXV > IV > XVIII > XVII > VIII > V > XII > IX > XXVIII > XXIII > IV > XIX > V > II > XXII > XII > XIII > XXV > XVIII > XVII > XVI > VIII > V > IX > X > XII > IX > XXIII > XIX > IV > VII > XXIV
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER QVARTVS, , XXIII <<<     >>> XXV

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER QVARTVS, XXIV

1 Epitaphium Orienti
Non hic nostra diu est fugienti tempore vita,
quae sub fine brevi, vix venit, inde redit.
2 ecce caduca volant praesentia saecula mundi,
sola fides meriti nescit honore mori.
3 clauditur hic pollens Orientius ille sepultus,
cui palatina prius mansit aperta domus.
4 consiliis habilis regalique intimus aulae
obtinuit celsum dignus in arce locum.
5 vir sapiens iustus moderatus honestus amatus
hoc rapuit mundo quod bene gessit homo,
sexaginta annis vix implens tempora lucis,
coniuge Nicasia, qua tumulante cubat.
6 cuius castus amor colit ipsa sepulchra mariti,
nec placitura homini se dedit esse dei.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.48 bnf13048.115 csg196.118

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik