| 1 | Epitaphium Iuliani Condita sunt tumulo Iuliani membra sub isto, cuius in aeternum vivere novit honor, mercator quondam, conversus fine beato, raptus ab hoc mundo crimine liber homo. |
| 2 | collegit nimium, sed sparsit egentibus aurum: praemisit cunctas quas sequeretur opes. |
| 3 | sollicitus quemcumque novum prospexit in urbe; hunc meruit veniens exul habere patrem. |
| 4 | pascere se credens Christum sub paupere forma, ante omnes apud hunc sumpsit egenus opem. |
| 5 | nec solum refovens, sed dona latendo ministrans amplius inde placet quod sine teste dedit. |
| 6 | felicem censum qui fratris migrat in alvo! et vivos lapides aedificare potest. |
| 7 | extulit hunc tumulum genitoris honore Iohannes, qui modo divinis fungitur officiis. |
| 8 | qualiter hic vivo serviret amore parenti, cum nati pietas ipsa sepulchra colit! |