| 1 | Epitaphium Arachari Partu terra suo fraudem non sustinet ullam: quae dedit, haec recipit debita membra luto. |
| 2 | hic vergente suo situs est Aracharius aevo, sex qui lustra gerens raptus ab orbe fuit. |
| 3 | ipse palatina refulsit clarus in aula et placido meruit regis amore coli. |
| 4 | omnia restituit mundo quae sumpsit ab ipso : sola tamen pro se quae bene gessit habet. |