monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XVI
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER QVARTVS, , XV <<<     >>> XVII

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER QVARTVS, XVI

1 Epitaphium Attici
Quamvis longa seni ducatur in ordine vita,
cum venit extremum, nil valet esse diu.
2 sed quia nemo fugit, nisi terram terra recondat,
lege sub hac cunctos sors rapit una viros.
3 celsus in hoc humili tumulo iacet Atticus ille,
qui dabat eloquio dulcia mella suo,
inpendens placidam suavi modulamine linguam,
pacificusque suus sermo medella fuit.
4 cuius abundantem venerata est Gallia sensum
excoluitque senem semper honore patrem.
5 clarus ab antiquis, spes nobilitatis opimae,
sufficiens propriis nulla rapina fuit,
dogmata corde tenens plenus velut arca libellos?
quisquis quod voluit fonte fluente bibit,
consilio sapiens, animo pius, ore serenus,
omnibus ut populis esset amore parens.
6 sic venerabilibus templis, sic fudit egenis.
7 mitteret ut caelis quas sequeretur opes.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.46 bnf13048.115 csg196.114