| 1 | Epitaphium Servilionis presbyteri Quamvis longa dies, brevis hic et hospita lux est; sola tamen nescit vita beata mori. |
| 2 | hoc igitur tumulo Servilio clausus habetur, nobilis et merito nobiliore potens. |
| 3 | ipse palatinam rexit moderatius aulam commissaeque domus crescere fecit opes. |
| 4 | presbyter inde sacer mansit venerabilis urbi, servitioque dei libera vita fuit. |
| 5 | orfanus hic patrem, viduae solacia deflent, unde magis caelis gaudia vera tenet. |
| 6 | pontificem genitum vidit dehinc munere Christi; raptus ab orbe quidem laetus ad astra redit. |