| 1 | Epitaphium Hilari presbyteri Omnes una manet sors inreparabilis horae, cum venit extremus lege trahente dies, sic furit ira necis neque nos fugit orbita mortis; pulvere facta caro est. |
| 2 | non nisi pulvis erit. |
| 3 | haec tamen insignes animas spes non vacua pascit, quod qui digna gerit de nece nulla timet. |
| 4 | hoc iacet in tumulo venerandus Hilarius actu, corpore qui terras et tenet astra fide, vir bonus. |
| 5 | egregia de nobilitate refulgens, inter honoratos germinis altus apex. |
| 6 | conubio iunctus simili. |
| 7 | sed coniuge rapta, stans in amore dei, non fuit alter amor. |
| 8 | utilis in propriis, doctus moderamine legis, cuius iudicium pondere libra fuit, iustitiam tribuens populis examine recto: vendita res pretio non fuit ulla suo. |
| 9 | funeris officio lacrimans Euantia caro contulit haec genero membra sepulchra suo. |