| 1 | Epitaphium Leonti episcopi anterioris civitatis Burdegalensis Vltima sors avido graviter properavit hiatu, pastorem rapiens qui fuit arma gregis. |
| 2 | hoc recubant tumulo venerandi membra Leonti, quo stetit eximium pontificale caput. |
| 3 | quem plebs cuncta gemens confusa voce requirit: hinc puer, hinc iuvenis deflet, et inde senes. |
| 4 | defensoris opem hic omnis perdidit aetas, et quantum coluit nunc lacrimando docet. |
| 5 | nemo valet siccis oculis memorare sepultum, qui tamen in populo vivit amore pio. |
| 6 | egregius, nulli de nobilitate secundus, moribus excellens, culmine primus erat. |
| 7 | hic pietate nova cunctis minor esse volebat: sed magis his meritis et sibi maior erat. |
| 8 | quo praesente viro meruit discordia pacem, expulsa rabie corda ligabat amor. |
| 9 | ecclesiae totum concessit in ordine censum et tribuit Christo quod fuit ante suum; ad quem pauper opem, pretium captivus habebat, hoc proprium reputans quod capiebat egens; cuius de terris migravit ad astra facultas, et plus iste deo quam sibi vixit homo, cordis in amplexu retinens et pectore plebem. |
| 10 | diceret ut populum se generasse patrem. |
| 11 | namque suos cives placida sic voce monebat, confitereris ut hunc ad sua membra loqui. |
| 12 | ingenio vigilans, dives quoque dogmate Christi, et meruit studio multiplicare gradum. |
| 13 | largior in donis absens sibi iunxit amantes: et quo non fuerat, munere notus erat. |
| 14 | principibus carus huiusque amor unicus urbis. |
| 15 | festinans animis omnibus esse parens. |
| 16 | lustra decem pollens, septem quoque vixit in annos; mox urguente die raptus ab orbe fuit. |
| 17 | sed quis cuncta canat, cum tot bona solus habebat? nunc uno in tumulo plurima vota iacent. |
| 18 | haec tibi parva nimis, cum tu merearis opima, carmina Theudosius praebet amore tuus. |