| 1 | Epitaphium Cronopi episcopi civitatis Petrocoricae Si terrena, sacer, quondam tibi cura fuisset, carmine plus lacrimas, quam modo verba darem. |
| 2 | sed quia tu mundus nec sunt tibi crimina mundi, nos gaudere mones qui sine morte manes. |
| 3 | antistes pietate calens, venerande Cronopi, membra sepulchra tegunt, spiritus astra tenet. |
| 4 | ordo sacerdotum cui fluxit utroque parente: venit ad heredem pontificalis apex. |
| 5 | hunc tibi iure gradum successio sancta paravit, ut quasi iam merito debitus esset honor. |
| 6 | nobilis antiquo veniens de germine patrum, sed magis in Christo nobilior merito, sic vultu semper placidus ceu mente serenus, pectore sincero frons sine nube fuit; cuius ab eloquio nectar per verba fluebat, vinceres ut dulces ore rigante favos. |
| 7 | nudorum tu vestis eras, algentis amictus: qui ad tua tecta fugit. |
| 8 | tectus et ipse redit. |
| 9 | divitias omnes inopum sub ventre locasti, unde tibi semper viva talenta manent: esuriens epulum, sitiens te sumere potum. |
| 10 | cernere te meruit tristis et exul opem. |
| 11 | implesti propriis viduatam civibus urbem videruntque suos te redimente lares. |
| 12 | quam lupus ab stabulis tulerat frendente rapina, te pastore gregis reddita plaudit ovis. |
| 13 | templa exusta celer revocasti in culmine prisco, hinc tua sed caelis stat sine labe domus. |
| 14 | ipse bis octono vixisti in corpore lustro: nunc tibi pro meritis est sine fine dies. |