monumenta.ch > Paulus Diaconus > [16] > IV > I > VI
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER QVARTVS, , V <<<     >>> VII

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER QVARTVS, VI

1 Epitaphium Exoci episcopi civitatis Limovecinae
Quamvis pontificem premeret tremebunda senectus,
attamen haec voluit plebs superesse patrem;
aut si naturae mutari debita possent,
pro pastore suo grex properasset iter.
2 sed quia non licuit, populum spes consulat illa,
quod hunc pro meritis vexit ad astra fides.
3 inmaculata deo conservans membra pudore
Exocius meruit iam sine fine diem,
pectore sub cuius regnans patientia victrix
fluctibus in tantis anchora sensus erat.
4 felle carens animus, placida dulcedine pastus,.
5 nesciit offensis ira referre vices.
6 templorum cultor.
7 recreans modulamine cives
vulneribus patriae fida medella fuit.
8 qui tria lustra gerens in pontificatus honore
pergit ad antiquos plebe gemente patres,
non decet hunc igitur vacuis deflere querellis,
post tenebras mundi quem tenet aula poli.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.42 bnf13048.115 csg196.106